L'évangile selon Saint Luc
Ch.-V.
01-09
secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum
poneret ingressus in templum Domini
01-11
apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris
incensi
01-13
ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam
exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi
filium et vocabis nomen eius Iohannem
01-14
et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate
eius gaudebunt
01-15
erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet
et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
01-16
et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum
ipsorum
01-17
et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae
ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad
prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
01-19
et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto
ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
01-20
et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo
haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae
implebuntur in tempore suo
01-26
in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in
civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
01-27
ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo
David et nomen virginis Maria
01-28
et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus
tecum benedicta tu in mulieribus
01-29
quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat
qualis esset ista salutatio
01-30
et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam
apud Deum
01-31
ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen
eius Iesum
01-32
hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi
Dominus Deus sedem David patris eius
01-33
et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non
erit finis
01-34
dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam
virum non cognosco
01-35
et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet
in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod
nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
01-36
et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in
senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
01-38
dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum
verbum tuum et discessit ab illa angelus
01-42
et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter
mulieres et benedictus fructus ventris tui
01-44
ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus
meis exultavit in gaudio infans in utero meo
01-45
et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta
sunt ei a Domino
01-46
et ait Maria magnificat anima mea Dominum
01-47
et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
01-48
quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc
beatam me dicent omnes generationes
01-49
quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
01-50
et misericordia eius in progenies et progenies timentibus
eum
01-51
fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente
cordis sui
01-52
deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
01-53
esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
01-54
suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
01-55
sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius
in saecula
01-57
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit
filium
01-58
et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit
Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
01-59
et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et
vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
01-60
et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur
Iohannes
01-62
innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
01-63
et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen
eius et mirati sunt universi
01-64
apertum est autem ilico os eius et lingua eius et
loquebatur benedicens Deum
01-66
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid
putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
01-67
et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et
prophetavit dicens
01-68
benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit
redemptionem plebi suae
01-69
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
01-70
sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt
prophetarum eius
01-71
salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt
nos
01-72
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari
testamenti sui sancti
01-73
iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
01-74
daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum
nostrorum liberati serviamus illi
01-75
in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
01-76
et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante
faciem Domini parare vias eius
01-77
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem
peccatorum eorum
01-78
per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit
nos oriens ex alto
01-79
inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad
dirigendos pedes nostros in viam pacis
02-06
factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret
02-07
et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit
et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in
diversorio
02-08
et pastores erant in regione eadem vigilantes et
custodientes vigilias noctis supra gregem suum
02-09
et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei
circumfulsit illos et timuerunt timore magno
02-10
et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo
vobis gaudium magnum quod erit omni populo
02-11
quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus
Dominus in civitate David
02-12
et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et
positum in praesepio
02-13
et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis
laudantium Deum et dicentium
02-14
gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae
voluntatis
02-15
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum
pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et
videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et
ostendit nobis
02-16
et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et
infantem positum in praesepio
02-19
Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde
suo
02-22
et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum
legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
02-23
sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum
adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
02-24
et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege
Domini par turturum aut duos pullos columbarum
02-25
et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo
iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et
Spiritus Sanctus erat in eo
02-26
et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se
mortem nisi prius videret Christum Domini
02-27
et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum
Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis
pro eo
02-28
et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et
dixit
02-29
nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in
pace
02-30
quia viderunt oculi mei salutare tuum
02-32
lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae
Israhel
02-33
et erat pater eius et mater mirantes super his quae
dicebantur de illo
02-36
et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec
processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis
septem a virginitate sua
02-39
et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt
in Galilaeam in civitatem suam Nazareth
02-40
puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et
gratia Dei erat in illo
02-42
et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in
Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi
02-43
consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in
Hierusalem et non cognoverunt parentes eius
02-44
existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter
diei et requirebant eum inter cognatos et notos
02-48
et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili
quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes
quaerebamus te
02-49
et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis
quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse
02-51
et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus
illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
02-52
et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum
et homines
03-02
sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum
Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto
03-03
et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum
paenitentiae in remissionem peccatorum
03-05
omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur
et erunt prava in directa et aspera in vias planas
03-06
et videbit omnis caro salutare Dei
03-16
respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo
vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere
corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu
Sancto et igni
03-19
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de
Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit
Herodes
03-22
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut
columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus
dilectus in te conplacuit mihi
04-14
et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et
fama exiit per universam regionem de illo
04-15
et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab
omnibus
04-18
Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare
pauperibus misit me
04-19
praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere
confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et
diem retributionis
04-20
et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et
omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum
04-21
coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec
scriptura in auribus vestris
04-22
et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis
gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic
filius est Ioseph
04-24
ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est
in patria sua
04-30
ipse autem transiens per medium illorum ibat
04-40
cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis
languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus
inponens curabat eos
04-41
exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et
dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea
loqui quia sciebant ipsum esse Christum
04-42
facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae
requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum
ne discederet ab eis
04-43
quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me
evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum
05-
05-01
factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent
verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth
05-02
et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem
descenderant et lavabant retia
05-03
ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum
a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas
05-05
et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem
laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete
05-08
quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens
exi a me quia homo peccator sum Domine
05-10
similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui
erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc
iam homines eris capiens
05-17
et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant
Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni
castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat
Domini ad sanandum eos
05-23
quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere
surge et ambula
05-24
ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in
terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle
lectum tuum et vade in domum tuam
05-25
et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et
abiit in domum suam magnificans Deum
05-26
et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et
repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie
05-32
non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam
06-13
et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit
duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit
06-17
et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba
discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et
Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis
06-18
qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus
suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur
06-19
et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo
exiebat et sanabat omnes
06-22
beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint
vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum
propter Filium hominis
06-23
gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra
multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres
eorum
06-36
estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors
est
06-38
date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et
coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem
quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis
06-40
non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis
erit sicut magister eius
06-42
et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam
festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns
hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut
educas festucam de oculo fratris tui
07-03
et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum
rogans eum ut veniret et salvaret servum eius
07-07
propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut
venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus
07-08
nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me
milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et
servo meo fac hoc et facit
07-09
quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se
turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni
07-11
et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim
et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa
07-12
cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus
efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et
turba civitatis multa cum illa
07-14
et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant
steterunt et ait adulescens tibi dico surge
07-15
et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum
matri suae
07-16
accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes
quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit
plebem suam
07-19
et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad
Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus
07-22
et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae
vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi
mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes
evangelizantur
07-24
et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de
Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem
vento moveri
07-28
dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne
Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est
illo
07-36
rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum
illo et ingressus domum Pharisaei discubuit
07-37
et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit
quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti
07-38
et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare
pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur
pedes eius et unguento unguebat
07-39
videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se
dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis
mulier quae tangit eum quia peccatrix est
07-44
et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem
intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem
lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit
07-45
osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non
cessavit osculari pedes meos
07-47
propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam
dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit
08-04
cum autem turba plurima conveniret et de civitatibus
properarent ad eum dixit per similitudinem
08-05
exiit qui seminat seminare semen suum et dum seminat aliud
cecidit secus viam et conculcatum est et volucres caeli
comederunt illud
08-06
et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non
habebat humorem
08-08
et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum
centuplum haec dicens clamabat qui habet aures audiendi audiat
08-09
interrogabant autem eum discipuli eius quae esset haec
parabola
08-10
quibus ipse dixit vobis datum est nosse mysterium regni Dei
ceteris autem in parabolis ut videntes non videant et audientes
non intellegant
08-11
est autem haec parabola semen est verbum Dei
08-15
quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et
optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in
patientia
08-25
dixit autem illis ubi est fides vestra qui timentes mirati
sunt dicentes ad invicem quis putas hic est quia et ventis
imperat et mari et oboediunt ei
09-01
convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent
09-02
et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos
09-06
egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique
09-24
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam
09-28
factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret
09-29
et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens
09-30
et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias
09-31
visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem
09-32
Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo
09-33
et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret
09-35
et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite
10-02
et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci
rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem
10-05
in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic
domui
10-20
verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis
subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in
caelis
10-21
in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor
tibi Pater Domine caeli et terrae quod abscondisti haec a
sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater
quia sic placuit ante te
10-23
et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui
vident quae videtis
10-24
dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt
videre quae vos videtis et non viderunt et audire quae auditis
et non audierunt
10-25
et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et
dicens magister quid faciendo vitam aeternam possidebo
10-26
at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo
legis
10-27
ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto
corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex
omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum
10-29
ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et
quis est meus proximus
10-30
suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab
Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam
despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo
relicto
10-31
accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et
viso illo praeterivit
10-32
similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum
pertransiit
10-33
Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et
videns eum misericordia motus est
10-34
et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et
vinum et inponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et
curam eius egit
10-36
quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui
incidit in latrones
10-37
at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi
Iesus vade et tu fac similiter
10-38
factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam
castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in
domum suam
10-39
et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus
pedes Domini audiebat verbum illius
10-40
Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae
stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit
me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet
10-41
et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita
es et turbaris erga plurima
10-42
porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit
quae non auferetur ab ea
11-02
et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen
tuum adveniat regnum tuum
11-03
panem nostrum cotidianum da nobis cotidie
11-04
et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus
omni debenti nobis et ne nos inducas in temptationem
11-05
et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad
illum media nocte et dicit illi amice commoda mihi tres panes
11-06
quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod
ponam ante illum
11-09
et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et
invenietis pulsate et aperietur vobis
11-10
omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et
pulsanti aperietur
11-13
si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis
vestris quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum
petentibus se
11-14
et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum
eiecisset daemonium locutus est mutus et admiratae sunt turbae
11-19
si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in
quo eiciunt ideo ipsi iudices vestri erunt
11-20
porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit
in vos regnum Dei
11-21
cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea
quae possidet
11-22
si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa
arma eius aufert in quibus confidebat et spolia eius distribuit
11-23
qui non est mecum adversum me est et qui non colligit
mecum dispergit
11-24
cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per
loca inaquosa quaerens requiem et non inveniens dicit revertar
in domum meam unde exivi
11-27
factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam
mulier de turba dixit illi beatus venter qui te portavit et
ubera quae suxisti
11-28
at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et
custodiunt
11-51
a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacchariae qui periit
inter altare et aedem ita dico vobis requiretur ab hac
generatione
12-04
dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui
occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant
12-08
dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me
coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram
angelis Dei
12-35
sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes
12-36
et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando
revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim
aperiant ei
12-37
beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit
vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos
discumbere et transiens ministrabit illis
12-40
et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius
hominis venit
12-42
dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et
prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det
illis in tempore tritici mensuram
13-10
Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
13-11
Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
13-12
Quam cum videret Iesus, vocavit eam ad se, et ait illi: "Mulier, dimissa es ab infirmitate tua".
13-29
Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.
13-30
Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi".
13-34
Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti?
14-01
et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis
Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum
14-02
et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum
14-03
et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos
dicens si licet sabbato curare
14-04
at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac
dimisit
14-10
sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut
cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius
tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus
14-11
quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat
exaltabitur
14-16
at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit
multos
14-17
et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut
venirent quia iam parata sunt omnia
14-21
et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus
pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos
civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc
huc
14-22
et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc
locus est
14-23
et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle
intrare ut impleatur domus mea
14-24
dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt
gustabit cenam meam
14-33
sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae
possidet non potest meus esse discipulus
15-04
quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit
unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et
vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam
15-05
et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens
15-06
et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis
congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat
15-07
dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno
peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem
iustis qui non indigent paenitentia
15-08
aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam
unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit
diligenter donec inveniat
15-10
ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno
peccatore paenitentiam agente
15-17
in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei
abundant panibus ego autem hic fame pereo
15-18
surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi
in caelum et coram te
15-19
et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum
de mercennariis tuis
15-21
dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam
non sum dignus vocari filius tuus
15-22
dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam
primam et induite illum et date anulum in manum eius et
calciamenta in pedes
15-23
et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et
epulemur
15-31
at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea
tua sunt
15-32
epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic
mortuus erat et revixit perierat et inventus est
16-02
et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde
rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare
16-03
ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus
aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco
16-04
scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione
recipiant me in domos suas
16-08
et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter
fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in
generatione sua sunt
16-09
et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis
ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula
16-19
homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et
epulabatur cotidie splendide
16-20
et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad
ianuam eius ulceribus plenus
16-21
cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis
sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius
16-22
factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab
angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus
est in inferno
16-23
elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham
a longe et Lazarum in sinu eius
16-24
et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte
Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret
linguam meam quia crucior in hac flamma
16-25
et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona
in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur
tu vero cruciaris
16-27
et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris
mei
16-28
habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi
veniant in locum hunc tormentorum
17-12
et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem
viri leprosi qui steterunt a longe
17-13
et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere
nostri
17-15
unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus
est cum magna voce magnificans Deum
17-17
respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et
novem ubi sunt
17-18
non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic
alienigena
17-19
et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit
18-08
dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen
Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
18-10
duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus
Pharisaeus et alter publicanus
18-11
Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi
quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel
ut etiam hic publicanus
18-13
et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum
levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto
mihi peccatori
18-14
dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab
illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat
exaltabitur
18-31
adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce
ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta
sunt per prophetas de Filio hominis
18-32
tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et
conspuetur
18-33
et postquam flagellaverint occident eum et die tertia
resurget
18-35
factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam
sedebat secus viam mendicans
18-36
et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc
esset
18-37
dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
18-38
et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
18-39
et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero
multo magis clamabat Fili David miserere mei
18-40
stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum
adpropinquasset interrogavit illum
18-41
dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
18-42
et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
18-43
et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et
omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo
19-05
et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et
dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua
oportet me manere
19-06
et festinans descendit et excepit illum gaudens
19-09
ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo
quod et ipse filius sit Abrahae
19-26
dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui
non habet et quod habet auferetur ab eo
19-37
et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti
coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce
magna super omnibus quas viderant virtutibus
19-38
dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in
caelo et gloria in excelsis
19-41
et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam
dicens
19-42
quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad
pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis
19-43
quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui
vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique
19-44
ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non
relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris
tempus visitationis tuae
19-46
dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis
est vos autem fecistis illam speluncam latronum
19-47
et erat docens cotidie in templo principes autem
sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum
perdere
20-22
licet nobis dare tributum Caesari an non
20-25
et ait illis reddite ergo quae Caesaris sunt Caesari et
quae Dei sunt Deo
20-35
illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et
resurrectione ex mortuis neque nubunt neque ducunt uxores
20-36
neque enim ultra mori poterunt aequales enim angelis sunt
et filii sunt Dei cum sint filii resurrectionis
20-42
et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus
Domino meo sede a dextris meis
20-43
donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
21-19
in patientia vestra possidebitis animas vestras
21-25
et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris
pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum
21-27
et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum
potestate magna et maiestate
21-28
his autem fieri incipientibus respicite et levate capita
vestra quoniam adpropinquat redemptio vestra
21-31
ita et vos cum videritis haec fieri scitote quoniam prope
est regnum Dei
21-32
amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec
omnia fiant
22-01
adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur
pascha
22-02
et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum
interficerent timebant vero plebem
22-15
et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare
vobiscum antequam patiar
22-19
et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens
hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam
commemorationem
22-27
nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui
recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
22-28
vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus
meis
22-32
ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu
aliquando conversus confirma fratres tuos
22-33
qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in
mortem ire
22-34
et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus
donec ter abneges nosse me
22-41
et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et
positis genibus orabat
22-42
dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen
non mea voluntas sed tua fiat
22-43
apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et
factus in agonia prolixius orabat
22-44
et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis
decurrentis in terram
22-47
adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus
de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut
oscularetur eum
22-48
Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis
22- 62
et egressus foras Petrus flevit amare
23-04
ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil
invenio causae in hoc homine
23-22
ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste
nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et
dimittam
23-23
at illi instabant vocibus magnis postulantes ut
crucifigeretur et invalescebant voces eorum
23-28
conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem
nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios
vestros
23-29
quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles
et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt
23-30
tunc incipient dicere montibus cadite super nos et
collibus operite nos
23-40
respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu
times Deum quod in eadem damnatione es
23-41
et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero
nihil mali gessit
23-42
et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in
regnum tuum
23-43
et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in
paradiso
23-46
et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas
commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit
23-50
et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et
iustus
23-51
hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia
civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei
23-53
et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento
exciso in quo nondum quisquam positus fuerat
23-0321
24-01
una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum
portantes quae paraverant aromata
24-03
et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu
24-04
et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce
duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti
24-05
cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt
ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis
24-06
non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est
vobis cum adhuc in Galilaea esset
24-10
erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et
ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec
24-13
et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat
in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus
24-15
et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse
Iesus adpropinquans ibat cum illis
24-16
oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent
24-17
et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad
invicem ambulantes et estis tristes
24-18
et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus
peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt
in illa his diebus
24-19
quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui
fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni
populo
24-20
et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes
nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum
24-25
et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum
in omnibus quae locuti sunt prophetae
24-26
nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in
gloriam suam
24-27
et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur
illis in omnibus scripturis quae de ipso erant
24-28
et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit
longius ire
24-29
et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam
advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis
24-30
et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et
benedixit ac fregit et porrigebat illis
24-32
et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in
nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
24-34
dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni
24-35
et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo
cognoverunt eum in fractione panis
24-36
dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et
dicit eis pax vobis ego sum nolite timere
24-37
conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum
videre
24-38
et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt
in corda vestra
24-39
videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et
videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis
habere
24-42
at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis
24-43
et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
24-44
et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos
cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae
scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me
24-46
et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat
Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
24-47
et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem
peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma
24-49
et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete
in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto
24-50
eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus
suis benedixit eis
24-51
et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et
ferebatur in caelum