- Biblische Texte - Ijob

Académie de Chant grégorien > Gregorianisches RepertoireBiblische Texte - Ijob
DE    EN    FR   

Bible book

Ijob
Kapitel-Vers
 
01-01
vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo
01-21
et dixit nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc Dominus dedit Dominus abstulit sit nomen Domini benedictum
 
 
01-22
in omnibus his non peccavit Iob neque stultum quid contra Deum locutus est
 
 
Vers.  Responsorium  Si bona suscepimus de manu
02-07
egressus igitur Satan a facie Domini percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius
02-10
qui ait ad illam quasi una de stultis locuta es si bona suscepimus de manu Domini quare mala non suscipiamus in omnibus his non peccavit Iob labiis suis
02-11
igitur audientes tres amici Iob omne malum quod accidisset ei venerunt singuli de loco suo Eliphaz Themanites et Baldad Suites et Sophar Naamathites condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum et consolarentur
02-13
et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem
03-01
post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
03-03
pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
03-06
noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
03-07
sit nox illa solitaria nec laude digna
03-24
antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
03-25
quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
03-26
nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio
05-10
qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa
 
 
06-02
utinam adpenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera
 
 
Vers.  Offertorium  Vir erat in terra
06-03
quasi harena maris haec gravior appareret unde et verba mea dolore sunt plena
Vers.  Offertorium  Vir erat in terra
 
 
Vers.  Responsorium  Utinam appenderentur peccata
06-08
quis det ut veniat petitio mea et quod expecto tribuat mihi Deus
Vers.  Responsorium  Nonne cognoscit Deus
06-11
quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam
Vers. 2 Offertorium  Vir erat in terra
 
 
Vers.  Responsorium  Inclinans faciem meam
06-25
quare detraxistis sermonibus veritatis cum e vobis nullus sit qui possit arguere
06-26
ad increpandum tantum eloquia concinnatis et in ventum verba profertis
06-27
super pupillum inruitis et subvertere nitimini amicum vestrum
06-28
verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar
07-01
militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius
Vers.  Responsorium  Quare detraxistis sermonibus
07-05
induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est
 
 
07-07
memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus ut videat bona
 
 
 
 
 
 
Vers. 4 Offertorium  Vir erat in terra
07-08
nec aspiciet me visus hominis oculi tui in me et non subsistam
07-16
desperavi nequaquam ultra iam vivam parce mihi nihil enim sunt dies mei
Vers.  Responsorium  Nocte os meum
07-20
peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis
Vers.  Responsorium  Nocte os meum
 
 
Vers.  Responsorium  Versa est in luctum cithara
07-21
cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam
Vers.  Responsorium  Paucitas dierum meorum finitur
08-03
numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
10-05
numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
Vers.  Responsorium  Quis mihi tribuat
10-06
ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
Vers.  Responsorium  Quis mihi tribuat
10-08
manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
10-09
memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
10-10
nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
10-11
pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
10-12
vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
Vers.  Responsorium  Memento quaeso Domine
10-20
numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
 
 
10-21
antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
13-20
duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
13-21
manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
13-22
et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
Vers.  Responsorium  Ne abscondas me
13-23
quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi
13-24
cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
14-01
homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis
14-13
quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei
16-12
conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
16-18
haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
16-19
terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
16-20
ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
16-21
verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
17-03
libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me
 
 
19-13
fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
 
 
19-14
dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei
19-20
pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
19-25
scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim
 
 
19-26
et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum
 
 
20-27
revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum
20-28
apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei
21-14
qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus
23-06
nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat
Vers.  Responsorium  Antequam comedam suspiro
 
 
Vers.  Responsorium  Desiderium meum omnipotens
23-07
proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum
Vers.  Responsorium  Antequam comedam suspiro
 
 
Vers.  Responsorium  Desiderium meum omnipotens
23-10
ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit
Vers.  Offertorium  Oratio mea munda est
23-11
vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea
Vers.  Offertorium  Oratio mea munda est
30-17
nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt
30-18
in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
30-19
conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
30-23
scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi
30-24
verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis
30-31
versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Adesto dolori meo
31-04
nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat
31-05
si ambulavi in vanitate et festinavit in dolo pes meus
31-06
adpendat me in statera iusta et sciat Deus simplicitatem meam
31-33
si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam
31-35
quis mihi tribuat auditorem ut desiderium meum Omnipotens audiat et librum scribat ipse qui iudicat
39-35
unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
Vers.  Responsorium  Auditu auris audivi
42-02
scio quia omnia potes et nulla te latet cogitatio
42-05
auditu auris audivi te nunc autem oculus meus videt te
42-06
idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere