Livre des Psaumes
V.
01
alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in
lege Domini
02
beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde
exquirent eum
04
tu mandasti mandata tua custodire nimis
07
confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici
iudicia iustitiae tuae
10
in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis
tuis
12
benedictus es Domine doce me iustificationes tuas
15
in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas
17
gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam
sermones tuos
18
revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
22
aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua
exquisivi
23
etenim sederunt principes et adversum me loquebantur
servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis
24
nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum
iustificationes tuae
25
deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum
verbum tuum
26
vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me
iustificationes tuas
29
viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei
30
viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus
32
viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum
33
he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et
exquiram eam semper
34
da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam
illam in toto corde meo
35
deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
36
inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
37
averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua
vivifica me
42
et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in
sermonibus tuis
43
et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque
quia in iudiciis tuis supersperavi
46
et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non
confundebar
47
et meditabar in mandatis tuis quae dilexi
49
zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem
dedisti
50
haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium
tuum vivificavit me
57
heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam
58
deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei
secundum eloquium tuum
63
particeps ego sum omnium timentium te et custodientium
mandata tua
66
bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia
mandatis tuis credidi
71
bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes
tuas
73
ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi
intellectum et discam mandata tua
74
qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba
tua supersperavi
75
cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate
humiliasti me
77
veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua
meditatio mea est
78
confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in
me ego autem exercebor in mandatis tuis
80
fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut
non confundar
81
caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum
supersperavi
84
quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus
me iudicium
85
narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua
86
omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva
me
89
lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo
95
me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia
tua intellexi
97
mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est
101
ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba
tua
107
humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum
verbum tuum
113
samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi
114
adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum
supersperavi
117
adiuva me et salvus ero et meditabor in
iustificationibus tuis semper
121
ain feci iudicium et iustitiam non tradas me
calumniantibus me
122
suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi
124
fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et
iustificationes tuas doce me
125
servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam
testimonia tua
128
propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam
iniquam odio habui
132
aspice in me et miserere mei secundum iudicium
diligentium nomen tuum
133
gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non
dominetur mei omnis iniustitia
134
redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua
137
sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum
145
cof clamavi in toto corde exaudi me Domine
iustificationes tuas requiram
147
praeveni in maturitate et clamavi in verba tua
supersperavi
150
adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege
autem tua longe facti sunt
151
prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas
153
res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam
non sum oblitus
154
iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum
vivifica me
158
vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non
custodierunt
161
sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis
formidavit cor meum
164
septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae
tuae
167
custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea
vehementer
169
thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine
iuxta eloquium tuum da mihi intellectum
173
fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi
176
erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia
mandata tua non sum oblitus