Livre des Psaumes
V.
02
Deus Deus meus respice me quare me dereliquisti longe a
salute mea verba delictorum meorum
11
in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus
meus es tu
12
ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam
non est qui adiuvet
15
sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea
factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris
mei
17
quoniam circumdederunt me canes multi concilium
malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos
18
dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et
inspexerunt me
19
diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam
miserunt sortem
20
tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad
defensionem meam conspice
21
erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam
22
salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium
humilitatem meam
23
narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia
laudabo te
24
qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob
magnificate eum
25
timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque
dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et
cum clamarem ad eum exaudivit me
32
adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt
iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit Dominus