Esther
Ch.-V.
13-09
et dixit Domine Domine rex omnipotens in ditione enim tua cuncta sunt posita et non est qui possit tuae resistere voluntati si decreveris salvare Israel
13-10
10 Tu fecisti caelum et terram et quidquid caeli ambitu continetur
13-11
Dominus omnium es nec est qui resistat maiestati tuae
13-15
Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui quia volunt nos inimici nostri perdere et haereditatem tuam delere
13-16
Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi de Aegypto
13-17
Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudium ut viventes laudemus nomen tuum Domine et ne claudas ora te canentium
14-03
et deprecabatur Dominum Deum Israel dicens Domine mi qui rex noster es solus adiuva me solitariam et cuius praeter te nullus est auxiliator alius
14-12
memento Domine et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae et da mihi fiduciam Domine rex deorum et universae potestatis
14-13
tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis et transfer cor illius in odium hostis nostri ut et ipse pereat et ceteri qui ei consentiunt
14-14
nos autem libera manu tua et adiuva me nullum aliud auxilium habentem nisi te Domine qui habes omnium scientiam