Deuxième épître de Saint Paul aux Corinthiens
Ch.-V.
06-02
ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis
adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis
06-03
nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur
ministerium
06-3
nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur
ministerium
06-03
nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur
ministerium
06-04
sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros
in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in
angustiis
06-05
in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in
vigiliis in ieiuniis
06-06
in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in
Spiritu Sancto in caritate non ficta
06-07
in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a
dextris et sinistris
07-01
has igitur habentes promissiones carissimi mundemus nos ab
omni inquinamento carnis et spiritus perficientes
sanctificationem in timore Dei
11-25
ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium
feci nocte et die in profundo maris fui
11-32
Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat
civitatem Damascenorum ut me conprehenderet
11-33
et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et
effugi manus eius
12-07
et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi
stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizet
12-08
propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me
12-09
et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in
infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in
infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus Christi
13-11
de cetero fratres gaudete perfecti estote exhortamini idem
sapite pacem habete et Deus dilectionis et pacis erit vobiscum
13-13
gratia Domini nostri Iesu Christi et caritas Dei et
communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen