Psalmen
Vers
02
Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis
iudicare populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio
03
suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam
05
et permanebit cum sole et ante lunam generationes
generationum
06
descendet sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia
stillantia super terram
07
orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec
auferatur luna
08
et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad
terminos orbis terrarum
10
reges Tharsis et insulae munera offerent reges Arabum et
Saba dona adducent
11
et adorabunt eum omnes reges omnes gentes servient ei
12
quia liberavit pauperem a potente et pauperem cui non erat
adiutor
18
benedictus Dominus Deus Deus Israhel qui facit mirabilia
solus
19
et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum et
replebitur maiestate eius omnis terra fiat fiat