Livre des Psaumes
V.
01
Benedic anima mea Domino et omnia quae intra me
sunt nomini sancto eius
02
benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes
retributiones eius
05
qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae
iuventus tua
08
miserator et misericors Dominus longanimis et multum
misericors
10
non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum
iniustitias nostras retribuit nobis
11
quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit
misericordiam suam super timentes se
14
quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est
quoniam pulvis sumus
15
homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic
efflorebit
17
misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum
super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
19
Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius
omnibus dominabitur
20
benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes
verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius