- Biblische Texte - Psalmen 102

Psalm

Psalmen
Vers
 
01
Benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
02
benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
05
qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
08
miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
Vers.  Responsorium  Rogamus te Domine Deus noster
10
non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis
11
quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se
14
quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus
 
 
15
homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
 
 
17
misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
 
 
Vers. 2 Offertorium  Benedic anima mea Domino et noli
19
Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
 
 
Vers. 2 Offertorium  Benedic anima mea Domino et noli
20
benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius