Ego sum alpha et O,
primus et novissimus,
initium et finis,
qui ante mundi principium et in saeculum saeculi vivo in aeternum.
Manus meae quae vos fecerunt clavis confixae sunt;
propter vos flagellis caesus sum,
spinis coronatus sum;
aquam petii pendens,
et acetum porrexerunt;
in escam meam fel dederunt et in latus lancea;
mortuus et sepultus sum,
resurrexi, vobiscum sum.
Videte, quia ego ipse sum
et non est Deus praeter me.
Durham, Cathedral Library B. III. 11 f. 153r Ivrea, Biblioteca Capitolare 60 - Gr. Ivrea IV 60 London, British Museum Additional ms. 12194 - Gr. Sarisburiense Monza, Basilica di S. Giovanni Battista - Biblioteca Capitol C. 12/75 - Ant. Monza Paris, Bibliothèque nationale de France lat. 903 - Saint-Yrieix f. 147 Paris, Bibliothèque nationale de France lat. 12584 - St-Maur-les-Fossés Paris, Bibliothèque nationale de France lat. 17296 - Saint-Denis Piacenza. Duomo, Biblioteca e archivo capitolare 65 - Piacenza Worcester, Cathedral Library 160 - Worcester