Apocalypse
Chapter-Verse
01-06
et fecit nostrum regnum sacerdotes Deo et Patri suo ipsi
gloria et imperium in saecula saeculorum amen
01-07
ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui
eum pupugerunt et plangent se super eum omnes tribus terrae
etiam amen
03-04
sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt
vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt
03-05
qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo
nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre
meo et coram angelis eius
03-07
et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe haec dicit sanctus
et verus qui habet clavem David qui aperit et nemo cludit et
cludit et nemo aperit
03-12
qui vicerit faciam illum columnam in templo Dei mei et
foras non egredietur amplius et scribam super eum nomen Dei mei
et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de
caelo a Deo meo et nomen meum novum
04-01
post haec vidi et ecce ostium apertum in caelo et vox prima
quam audivi tamquam tubae loquentis mecum dicens ascende huc et
ostendam tibi quae oportet fieri post haec
04-02
statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et
supra sedem sedens
04-06
et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile cristallo
et in medio sedis et in circuitu sedis quattuor animalia plena
oculis ante et retro
04-08
et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in
circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die
et nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus
omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est
04-09
et cum darent illa animalia gloriam et honorem et
benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula
saeculorum
04-10
procident viginti quattuor seniores ante sedentem in throno
et adorabunt viventem in saecula saeculorum et mittent coronas
suas ante thronum dicentes
04-11
dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem
et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam
erant et creata sunt
05-05
et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo
de tribu Iuda radix David aperire librum et septem signacula
eius
05-08
et cum aperuisset librum quattuor animalia et viginti
quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli
citharas et fialas aureas plenas odoramentorum quae sunt
orationes sanctorum
05-09
et cantant novum canticum dicentes dignus es accipere librum
et aperire signacula eius quoniam occisus es et redemisti nos
Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et
natione
05-10
et fecisti eos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabunt
super terram
05-11
et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu
throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia
milium
05-12
dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est
accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem
et honorem et gloriam et benedictionem
06-09
et cum aperuisset quintum sigillum vidi subtus altare animas
interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium quod
habebant
06-10
et clamabant voce magna dicentes usquequo Domine sanctus et
verus non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui
habitant in terra
06-11
et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est
illis ut requiescerent tempus adhuc modicum donec impleantur
conservi eorum et fratres eorum qui interficiendi sunt sicut et
illi
07-02
et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis habentem
signum Dei vivi et clamavit voce magna quattuor angelis quibus
datum est nocere terrae et mari
07-03
dicens nolite nocere terrae neque mari neque arboribus
quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum
07-04
et audivi numerum signatorum centum quadraginta quattuor
milia signati ex omni tribu filiorum Israhel
07-09
post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex
omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante
thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in
manibus eorum
07-10
et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet
super thronum et agno
07-11
et omnes angeli stabant in circuitu throni et seniorum et
quattuor animalium et ceciderunt in conspectu throni in facies
suas et adoraverunt Deum
07-13
et respondit unus de senioribus dicens mihi hii qui amicti
sunt stolis albis qui sunt et unde venerunt
07-14
et dixi illi domine mi tu scis et dixit mihi hii sunt qui
veniunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et
dealbaverunt eas in sanguine agni
07-17
quoniam agnus qui in medio throni est reget illos et
deducet eos ad vitae fontes aquarum et absterget Deus omnem
lacrimam ex oculis eorum
08-01
et cum aperuisset sigillum septimum factum est silentium in
caelo quasi media hora
08-03
et alius angelus venit et stetit ante altare habens
turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret
orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante
thronum
08-04
et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de
manu angeli coram Deo
11-04
hii sunt duo olivae et duo candelabra in conspectu Domini
terrae stantes
11-06
hii habent potestatem cludendi caelum ne pluat diebus
prophetiae ipsorum et potestatem habent super aquas convertendi
eas in sanguinem et percutere terram omni plaga quotienscumque
voluerint
12-01
et signum magnum paruit in caelo mulier amicta sole et luna
sub pedibus eius et in capite eius corona stellarum duodecim
12-07
et factum est proelium in caelo Michahel et angeli eius
proeliabantur cum dracone et draco pugnabat et angeli eius
12-10
et audivi vocem magnam in caelo dicentem nunc facta est
salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius
quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat
illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte
14-01
et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo
centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen
Patris eius scriptum in frontibus suis
14-03
et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante
quattuor animalia et seniores et nemo poterat discere canticum
nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de
terra
14-04
hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines
enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti
sunt ex hominibus primitiae Deo et agno
14-05
et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula
sunt
14-06
et vidi alterum angelum volantem per medium caelum habentem
evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et
super omnem gentem et tribum et linguam et populum
14-07
dicens magna voce timete Deum et date illi honorem quia
venit hora iudicii eius et adorate eum qui fecit caelum et
terram et mare et fontes aquarum
14-13
et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui qui
in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a
laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos
14-14
et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem
similem Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et
in manu sua falcem acutam
15-03
et cantant canticum Mosi servi Dei et canticum agni
dicentes magna et mirabilia opera tua Domine Deus omnipotens
iustae et verae viae tuae rex saeculorum
15-04
quis non timebit Domine et magnificabit nomen tuum quia
solus pius quoniam omnes gentes venient et adorabunt in
conspectu tuo quoniam iudicia tua manifestata sunt
16-06
quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni enim sunt.
19-01
post haec audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in
caelo dicentium alleluia salus et gloria et virtus Deo nostro
est
19-02
quia vera et iusta iudicia sunt eius quia iudicavit de
meretrice magna quae corrupit terram in prostitutione sua et
vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius
19-04
et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor
animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes
amen alleluia
19-05
et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro
omnes servi eius et qui timetis eum pusilli et magni
19-06
et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum
multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluia
quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens
19-07
gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt
nuptiae agni et uxor eius praeparavit se
19-12
oculi autem eius sicut flamma ignis et in capite eius
diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse
19-13
et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen
eius Verbum Dei
19-14
et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis
albis vestiti byssinum album mundum
19-16
et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum
et Dominus dominantium
20-23
21-01
et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et
prima terra abiit et mare iam non est
21-02
et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de
caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo
21-03
et audivi vocem magnam de throno dicentem ecce tabernaculum
Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius
erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus
21-04
et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors
ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra
quae prima abierunt
21-05
et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et
dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera
21-06
et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et
finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis
21-09
et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas
septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens veni
ostendam tibi sponsam uxorem agni
21-13
ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab
austro portae tres et ab occasu portae tres
21-14
et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis
duodecim nomina duodecim apostolorum agni
21-18
et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero
civitas auro mundo simile vitro mundo
22-01
et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam
cristallum procedentem de sede Dei et agni
22-09
et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum
tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum
adora
22-12
ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique
secundum opera sua
22-13
ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et
finis
22-14
beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in
ligno vitae et portis intrent in civitatem
22-16
ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in
ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et
matutina