Matthew
Chapter-Verse
01-18
Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater
eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero
habens de Spiritu Sancto
01-20
haec autem eo cogitante ecce angelus Domini in somnis
apparuit ei dicens Ioseph fili David noli timere accipere
Mariam coniugem tuam quod enim in ea natum est de Spiritu
Sancto est
01-21
pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim
salvum faciet populum suum a peccatis eorum
01-23
ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt
nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus
02-01
cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus
Herodis regis ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam
02-02
dicentes ubi est qui natus est rex Iudaeorum vidimus enim
stellam eius in oriente et venimus adorare eum
02-06
et tu Bethleem terra Iuda nequaquam minima es in principibus
Iuda ex te enim exiet dux qui reget populum meum Israhel
02-07
tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis
tempus stellae quae apparuit eis
02-09
qui cum audissent regem abierunt et ecce stella quam
viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret
supra ubi erat puer
02-10
videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde
02-11
et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius
et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis
obtulerunt ei munera aurum tus et murram
02-12
et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem per
aliam viam reversi sunt in regionem suam
02-14
qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et
recessit in Aegyptum
02-15
et erat ibi usque ad obitum Herodis ut adimpleretur quod
dictum est a Domino per prophetam dicentem ex Aegypto vocavi
filium meum
02-16
tunc Herodes videns quoniam inlusus esset a magis iratus
est valde et mittens occidit omnes pueros qui erant in Bethleem
et in omnibus finibus eius a bimatu et infra secundum tempus
quod exquisierat a magis
02-18
vox in Rama audita est ploratus et ululatus multus Rachel
plorans filios suos et noluit consolari quia non sunt
02-20
dicens surge et accipe puerum et matrem eius et vade in
terram Israhel defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri
03-06
et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua
03-11
ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem
post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus
calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et
igni
03-13
tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut
baptizaretur ab eo
03-14
Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo
baptizari et tu venis ad me
03-15
respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet
nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum
03-16
baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti
sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam
venientem super se
03-17
et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus
in quo mihi conplacui
04-01
tunc Iesus ductus est in desertum ab Spiritu ut temptaretur
a diabolo
04-02
et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus
postea esuriit
04-03
et accedens temptator dixit ei si Filius Dei es dic ut
lapides isti panes fiant
04-04
qui respondens dixit scriptum est non in pane solo vivet
homo sed in omni verbo quod procedit de ore Dei
04-05
tunc adsumit eum diabolus in sanctam civitatem et statuit
eum supra pinnaculum templi
04-06
et dixit ei si Filius Dei es mitte te deorsum scriptum est
enim quia angelis suis mandabit de te et in manibus tollent te
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
04-07
ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis Dominum
Deum tuum
04-08
iterum adsumit eum diabolus in montem excelsum valde et
ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
04-09
et dixit illi haec tibi omnia dabo si cadens adoraveris me
04-10
tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum
tuum adorabis et illi soli servies
04-11
tunc reliquit eum diabolus et ecce angeli accesserunt et
ministrabant ei
04-17
exinde coepit Iesus praedicare et dicere paenitentiam agite
adpropinquavit enim regnum caelorum
04-18
ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres
Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes
rete in mare erant enim piscatores
04-19
et ait illis venite post me et faciam vos fieri piscatores
hominum
04-20
at illi continuo relictis retibus secuti sunt eum
04-21
et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei
et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum
reficientes retia sua et vocavit eos
04-22
illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum
05-01
videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset
accesserunt ad eum discipuli eius
05-02
et aperiens os suum docebat eos dicens
05-03
beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum
05-04
beati mites quoniam ipsi possidebunt terram
05-05
beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur
05-06
beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi
saturabuntur
05-08
beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt
05-09
beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur
05-10
beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam
ipsorum est regnum caelorum
05-11
beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint
et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me
05-12
gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in
caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos
05-14
vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra
montem posita
05-20
dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus
quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum
caelorum
05-21
audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem
occiderit reus erit iudicio
05-23
si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus
fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te
05-24
relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius
reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum
05-44
ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite
his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et
calumniantibus vos
05-45
ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem
suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et
iniustos
05-48
estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis
perfectus est
06-03
te autem faciente elemosynam nesciat sinistra tua quid
faciat dextera tua
06-06
tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio
tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in
abscondito reddet tibi
06-09
sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es
sanctificetur nomen tuum
06-10
veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in
terra
06-11
panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie
06-12
et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimisimus
debitoribus nostris
06-13
et ne inducas nos in temptationem sed libera nos a malo
06-16
cum autem ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes
demoliuntur enim facies suas ut pareant hominibus ieiunantes
amen dico vobis quia receperunt mercedem suam
06-20
thesaurizate autem vobis thesauros in caelo ubi neque erugo
neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
06-21
ubi enim est thesaurus tuus ibi est et cor tuum
06-25
ideo dico vobis ne solliciti sitis animae vestrae quid
manducetis neque corpori vestro quid induamini nonne anima plus
est quam esca et corpus plus est quam vestimentum
06-26
respicite volatilia caeli quoniam non serunt neque metunt
neque congregant in horrea et Pater vester caelestis pascit
illa nonne vos magis pluris estis illis
06-28
et de vestimento quid solliciti estis considerate lilia
agri quomodo crescunt non laborant nec nent
06-29
dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua
coopertus est sicut unum ex istis
06-31
nolite ergo solliciti esse dicentes quid manducabimus aut
quid bibemus aut quo operiemur
06-32
haec enim omnia gentes inquirunt scit enim Pater vester
quia his omnibus indigetis
06-33
quaerite autem primum regnum et iustitiam eius et omnia
haec adicientur vobis
07-01
nolite iudicare ut non iudicemini
07-02
in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua
mensura mensi fueritis metietur vobis
07-05
hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis
eicere festucam de oculo fratris tui
07-08
omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et
pulsanti aperietur
07-11
si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris
quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona
petentibus se
07-15
adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in
vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces
07-16
a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de
spinis uvas aut de tribulis ficus
07-18
non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala
fructus bonos facere
07-19
omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in
ignem mittitur
07-21
non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum
caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est
ipse intrabit in regnum caelorum
07-24
omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea
adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra
petram
07-25
et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti
et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat
super petram
08-01
cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae
multae
08-02
et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis
potes me mundare
08-03
et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et
confestim mundata est lepra eius
08-06
et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male
torquetur
08-07
et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum
08-08
et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres
sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
08-09
nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et
dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac
hoc et facit
08-11
dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient
et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum
08-13
et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat
tibi et sanatus est puer in hora illa
08-20
et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli
tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
08-23
et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius
08-24
et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula
operiretur fluctibus ipse vero dormiebat
08-25
et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva
nos perimus
08-26
et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens
imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna
08-27
porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et
venti et mare oboediunt ei
09-02
et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et
videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili
remittuntur tibi peccata tua
09-05
quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere
surge et ambula
09-06
ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in
terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum
tuum et vade in domum tuam
09-08
videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui
dedit potestatem talem hominibus
09-09
et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in
teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens
secutus est eum
09-18
haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et
adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone
manum super eam et vivet
09-21
dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius
salva ero
09-22
at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides
tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora
09-37
tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii
autem pauci
10-07
euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum
caelorum
10-08
infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones
eicite gratis accepistis gratis date
10-12
intrantes autem in domum salutate eam
10-16
ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo
prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
10-17
cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et
in synagogis suis flagellabunt vos
10-18
et ad praesides et ad reges ducemini propter me in
testimonium illis et gentibus
10-19
cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid
loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
10-20
non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris
vestri qui loquitur in vobis
10-27
quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in
aure auditis praedicate super tecta
10-28
et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non
possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et
corpus perdere in gehennam
10-30
vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
10-31
nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
10-32
omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor
et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
10-39
qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit
animam suam propter me inveniet eam
11-02
Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi
mittens duos de discipulis suis
11-03
ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus
11-04
et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni
quae auditis et videtis
11-05
caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi
audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur
11-09
sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus
quam prophetam
11-10
hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum
meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
11-11
amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior
Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior
est illo
11-25
in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi
Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a
sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis
11-28
venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego
reficiam vos
11-29
tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis
sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris
11-30
iugum enim meum suave est et onus meum leve est
12-18
ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene
placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium
gentibus nuntiabit
12-27
et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo
eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri
12-39
qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum
quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae
12-40
sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et
tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus
diebus et tribus noctibus
12-47
dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris
stant quaerentes te
12-48
at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et
qui sunt fratres mei
12-49
et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea
et fratres mei
12-50
quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis
est ipse meus et frater et soror et mater est
13-11
qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse
mysteria regni caelorum illis autem non est datum
13-23
qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit
verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem
centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta
13-27
accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine
nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania
13-28
et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt
ei vis imus et colligimus ea
13-29
et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul
cum eis et triticum
13-30
sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore
messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea
fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum
meum
13-35
ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem
aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a
constitutione mundi
13-36
tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum
discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri
13-43
tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui
habet aures audiat
13-45
iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori
quaerenti bonas margaritas
13-46
inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit
omnia quae habuit et emit eam
13-47
iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare
et ex omni genere congreganti
13-48
quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes
elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt
14-01
in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu
14-02
et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit
a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo
14-03
Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in
carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui
14-06
die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in
medio et placuit Herodi
14-07
unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque
postulasset ab eo
14-08
at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco
caput Iohannis Baptistae
14-09
et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui
pariter recumbebant iussit dari
14-10
misitque et decollavit Iohannem in carcere
14-12
et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et
sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu
14-19
et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis
quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum
benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem
turbis
14-21
manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum
exceptis mulieribus et parvulis
14-26
et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt
dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt
14-28
respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me
venire ad te super aquas
14-29
at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula
ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum
14-30
videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi
clamavit dicens Domine salvum me fac
14-31
et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait
illi modicae fidei quare dubitasti
15-10
et convocatis ad se turbis dixit eis audite et intellegite
15-13
at ille respondens ait omnis plantatio quam non plantavit
Pater meus caelestis eradicabitur
15-20
haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus
manducare non coinquinat hominem
15-21
et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
15-22
et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit
dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a
daemonio vexatur
15-23
qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius
rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
15-24
ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae
perierunt domus Israhel
15-25
at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
15-26
qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et
mittere canibus
15-27
at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis
quae cadunt de mensa dominorum suorum
15-28
tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides
tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
15-32
Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor
turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod
manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
15-36
et accipiens septem panes et pisces et gratias agens
fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
15-37
et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de
fragmentis tulerunt septem sportas plenas
16-13
venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et
interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse
Filium hominis
16-16
respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei
vivi
16-17
respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona
quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in
caelis est
16-18
et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram
aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt
adversum eam
16-19
et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris
super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris
super terram erit solutum in caelis
16-24
tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me
venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me
16-25
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui
autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam
16-28
amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non
gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in
regno suo
17-01
et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et
Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum
17-02
et transfiguratus est ante eos et resplenduit facies eius
sicut sol vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix
17-03
et ecce apparuit illis Moses et Helias cum eo loquentes
17-04
respondens autem Petrus dixit ad Iesum Domine bonum est nos
hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi
unum et Heliae unum
17-05
adhuc eo loquente ecce nubes lucida obumbravit eos et ecce
vox de nube dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi
bene conplacuit ipsum audite
17-06
et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et
timuerunt valde
17-07
et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis surgite et
nolite timere
17-09
et descendentibus illis de monte praecepit Iesus dicens
nemini dixeritis visionem donec Filius hominis a mortuis
resurgat
18-10
videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis
quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui
in caelis est
18-15
si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum
inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum
18-19
iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super
terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo
qui in caelis est
18-20
ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi
sum in medio eorum
18-21
tunc accedens Petrus ad eum dixit Domine quotiens peccabit
in me frater meus et dimittam ei usque septies
18-22
dicit illi Iesus non dico tibi usque septies sed usque
septuagies septies
18-25
cum autem non haberet unde redderet iussit eum dominus
venundari et uxorem eius et filios et omnia quae habebat et
reddi
18-26
procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam
habe in me et omnia reddam tibi
18-27
misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum
dimisit ei
18-29
et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam
habe in me et omnia reddam tibi
18-32
tunc vocavit illum dominus suus et ait illi serve nequam
omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me
18-33
non ergo oportuit et te misereri conservi tui sicut et ego
tui misertus sum
19-14
Iesus vero ait eis sinite parvulos et nolite eos prohibere
ad me venire talium est enim regnum caelorum
19-16
et ecce unus accedens ait illi magister bone quid boni
faciam ut habeam vitam aeternam
19-28
Iesus autem dixit illis amen dico vobis quod vos qui
secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius hominis in
sede maiestatis suae sedebitis et vos super sedes duodecim
iudicantes duodecim tribus Israhel
19-29
et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut
patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen
meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit
20-01
simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui
exiit primo mane conducere operarios in vineam suam
20-02
conventione autem facta cum operariis ex denario diurno
misit eos in vineam suam
20-04
et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit
dabo vobis
20-06
circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et
dicit illis quid hic statis tota die otiosi
20-07
dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in
vineam
20-08
cum sero autem factum esset dicit dominus vineae
procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem
incipiens a novissimis usque ad primos
20-12
dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos
nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus
20-13
at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi
iniuriam nonne ex denario convenisti mecum
20-14
tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo
dare sicut et tibi
20-15
aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam
est quia ego bonus sum
20-16
sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt
enim vocati pauci autem electi
20-18
ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur
principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte
20-19
et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et
crucifigendum et tertia die resurget
20-31
turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis
clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David
20-32
et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut
faciam vobis
20-33
dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri
21-01
et cum adpropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage
ad montem Oliveti tunc Iesus misit duos discipulos
21-02
dicens eis ite in castellum quod contra vos est et statim
invenietis asinam alligatam et pullum cum ea solvite et
adducite mihi
21-03
et si quis vobis aliquid dixerit dicite quia Dominus his
opus habet et confestim dimittet eos
21-05
dicite filiae Sion ecce rex tuus venit tibi mansuetus et
sedens super asinam et pullum filium subiugalis
21-09
turbae autem quae praecedebant et quae sequebantur
clamabant dicentes osanna Filio David benedictus qui venturus
est in nomine Domini osanna in altissimis
21-10
et cum intrasset Hierosolymam commota est universa civitas
dicens quis est hic
21-11
populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth
Galilaeae
21-12
et intravit Iesus in templum Dei et eiciebat omnes
vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et
cathedras vendentium columbas evertit
21-13
et dicit eis scriptum est domus mea domus orationis
vocabitur vos autem fecistis eam speluncam latronum
21-14
et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanavit
eos
21-15-08-09
videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia
quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna
Filio David indignati sunt
21-17
et relictis illis abiit foras extra civitatem in Bethaniam
ibique mansit
21-41
aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis
agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis
21-46
et quaerentes eum tenere timuerunt turbas quoniam sicut
prophetam eum habebant
22-04
iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce
prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia
parata venite ad nuptias
22-08
tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui
invitati erant non fuerunt digni
22-09
ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate
ad nuptias
22-11
intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi
hominem non vestitum veste nuptiali
22-12
et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem
nuptialem at ille obmutuit
22-13
tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus
mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor
dentium
22-16
et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes
magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et
non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
22-17
dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare
Caesari an non
22-21
dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt
Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
22-30
in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt
sicut angeli Dei in caelo
22-32
ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est
Deus mortuorum sed viventium
22-36
magister quod est mandatum magnum in lege
22-37
ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo
et in tota anima tua et in tota mente tua
22-42
dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est
dicunt ei David
22-43
ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum
dicens
22-44
dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam
inimicos tuos scabillum pedum tuorum
23-08
Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis.
23-09
Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, caelestis.
23-10
Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus.
23-11
Qui maior est vestrum, erit minister vester.
23-12
Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.
23-35
35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.
23-39
Dico enim vobis: Non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.
24-04
et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat
24-05
multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus
et multos seducent
24-08
haec autem omnia initia sunt dolorum
24-15
cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta
est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit
intellegat
24-27
sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in
occidente ita erit et adventus Filii hominis
24-30
et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc
plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis
venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate
24-42
vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester
venturus sit
24-43
illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua
hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret
perfodiri domum suam
24-45
quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit
dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore
24-46
beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit
sic facientem
24-47
amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet
eum
25-01
tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae
accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae
25-02
quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes
25-04
prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum
lampadibus
25-06
media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit
exite obviam ei
25-07
tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt
lampades suas
25-08
fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro
quia lampades nostrae extinguntur
25-10
dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant
intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua
25-13
vigilate itaque quia nescitis diem neque horam
25-20
et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia
quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti
ecce alia quinque superlucratus sum
25-21
ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia
super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in
gaudium domini tui
25-23
ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia
super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in
gaudium domini tui
25-29
omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non
habet et quod videtur habere auferetur ab eo
25-31
cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes
angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae
25-32
et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos
ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis
25-34
tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite
benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a
constitutione mundi
25-40
et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu
fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis
26-03
tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores
populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas
26-04
et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent
26-05
dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in
populo
26-06
cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi
26-07
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi
et effudit super caput ipsius recumbentis
26-08
videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid
perditio haec
26-09
potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus
26-10
sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri
opus bonum operata est in me
26-11
nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper
habetis
26-12
mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad
sepeliendum me fecit
26-13
amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc
evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam
eius
26-15
et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam
at illi constituerunt ei triginta argenteos
26-18
at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei
magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum
discipulis meis
26-21
et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum
me traditurus est
26-23
at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in
parapside hic me tradet
26-24
Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae
autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat
ei si natus non fuisset homo ille
26-26
cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac
fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc
est corpus meum
26-27
et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens
bibite ex hoc omnes
26-28
hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis
effunditur in remissionem peccatorum
26-29
dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis
usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno
Patris mei
26-31
tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me
in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et
dispergentur oves gregis
26-32
postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam
26-35
ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te
negabo similiter et omnes discipuli dixerunt
26-38
tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem
sustinete hic et vigilate mecum
26-39
et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et
dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste
verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu
26-40
et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit
Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum
26-41
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus
quidem promptus est caro autem infirma
26-42
iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non
potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua
26-45
tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam
et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis
traditur in manus peccatorum
26-48
qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens
quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum
26-55
in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem
existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud
vos sedebam docens in templo et non me tenuistis
26-56
hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae
prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt
26-58
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium
principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris
ut videret finem
26-59
principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant
falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent
26-71
exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui
erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno
26-73
et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro
vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit
26-75
et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam
gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare
27-05
et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo
se suspendit
27-09
tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam
dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati
quem adpretiaverunt a filiis Israhel
27-11
Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum
praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
27-23
dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali
fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
27-24
videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis
tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens
innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
27-37
et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic
est Iesus rex Iudaeorum
27-45
a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam
terram usque ad horam nonam
27-46
et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli
Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid
dereliquisti me
27-50
Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
27-51
et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo
usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
27-52
et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui
dormierant surrexerunt
27-54
centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso
terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere
Dei Filius erat iste
27-57
cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab
Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
27-60
et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in
petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
27-61
erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes
contra sepulchrum
27-64
iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne
forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi
surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
27-65
ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut
scitis
27-66
illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem
cum custodibus
28-01
vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit
Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum
28-02
et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini
descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat
super eum
28-03
erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius
sicut nix
28-04
prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti
sunt velut mortui
28-05
respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos
scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis
28-06
non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum
ubi positus erat Dominus
28-07
et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce
praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi
vobis
28-09
et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem
accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum
28-10
tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus
meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt
28-16
undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem
ubi constituerat illis Iesus
28-17
et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt
28-18
et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi
omnis potestas in caelo et in terra
28-19
euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti
28-20
docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et
ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi