Evangelium secundum Matthaeum 28
1 | vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum | |
2 | et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum | |
3 | erat autem aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix | |
4 | prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt velut mortui | |
5 | respondens autem angelus dixit mulieribus nolite timere vos scio enim quod Iesum qui crucifixus est quaeritis | |
6 | non est hic surrexit enim sicut dixit venite videte locum ubi positus erat Dominus | |
7 | et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit vos in Galilaeam ibi eum videbitis ecce praedixi vobis | |
8 | et exierunt cito de monumento cum timore et magno gaudio currentes nuntiare discipulis eius | |
9 | et ecce Iesus occurrit illis dicens havete illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum | |
10 | tunc ait illis Iesus nolite timere ite nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ibi me videbunt | |
11 | quae cum abissent ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant | |
12 | et congregati cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dederunt militibus | |
13 | dicentes dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus | |
14 | et si hoc auditum fuerit a praeside nos suadebimus ei et securos vos faciemus | |
15 | at illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem | |
16 | undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus | |
17 | et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt | |
18 | et accedens Iesus locutus est eis dicens data est mihi omnis potestas in caelo et in terra | |
19 | euntes ergo docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti | |
20 | docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi |