Livre des Psaumes
V.
01
quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic
David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
02
cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de
die salutare eius
03
adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis
mirabilia eius
04
quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est
super omnes deos
06
confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et
magnificentia in sanctificatione eius
08
adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et
introite in atria eius
09
adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie
eius universa terra
10
dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit
orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate
11
laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et
plenitudo eius
12
gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt
omnia ligna silvarum