Livre des Psaumes
V.
02
salvum me fac Deus quoniam intraverunt aquae usque ad
animam meam
03
infixus sum in limum profundi et non est substantia veni in
altitudines maris et tempestas demersit me
08
quoniam propter te sustinui obprobrium operuit confusio
faciem meam
09
extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis
matris meae
10
quoniam zelus domus tuae comedit me et obprobria
exprobrantium tibi ceciderunt super me
13
adversum me exercebantur qui sedebant in porta et in me
psallebant qui bibebant vinum
14
ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti
Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate
salutis tuae
16
non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me
profundum neque urgeat super me puteus os suum
17
exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua
secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
18
et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor
velociter exaudi me
19
intende animae meae et libera eam propter inimicos meos
eripe me
21
in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium
expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul
contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
22
et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me
aceto
23
fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in
retributiones et in scandalum
33
videant pauperes et laetentur quaerite Deum et vivet anima
vestra