Livre des Psaumes
V.
01
in finem David psalmus
02
Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti
sessionem meam et surrectionem meam
05
ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu
formasti me et posuisti super me manum tuam
06
mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non
potero ad eam
07
quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam
08
si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad
infernum ades
10
etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera
tua
16
inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes
scribentur die formabuntur et nemo in eis
17
mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis
confirmati sunt principatus eorum
18
dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur
exsurrexi et adhuc sum tecum