- Varia - Agios o Theos

Academy of Gregorian Chant > Gregorian Chant repertoire Varia - Agios o Theos
DE    EN    FR   

Piece data

Varia

Title text

Agios o Theos.Sanctus Deus.
Agios ischyros. Sanctus fortis.
Agios athanatos, eleison imas.
Sanctus immortalis,
miserere nobis.

Piece text

S 1
Popule meus, quid feci tibi ?
aut in quo contristavi te ?
responde mihi.
Quia eduxi te de terra Aegypti :
parasti Crucem Salvatori tuo.

Piece text

S 2
Quia eduxi te per desertum quadraginta annis:
et manna cibavi te,
et introduxi te in terram satis bonam :
parasti Crucem Salvatori tuo.

Piece text

S 3
Quid ultra debui facere tibi, et non feci ?
Ego quidem plantavi te vineam meam
fructu decoram (speciosissimam) :
et tu facta es mihi satis(nimis) amara :
aceto namque siti(m) mea(m) potasti,
et lancea perforasti latus Salvatoris(i) tui(o).

Piece text

S 4
Ego propter te flagellavi Aegyptum
cum primogenitis suis :
et tu me flagellatum tradidisti.

Piece text

S 5
Ego te eduxi de Aegypto,
demerso Pharaone in Mare Rubrum :
et tu me tradidisti principibus sacerdotum.

Piece text

S 6
Ego ante te aperui mare :
et tu aperuisti lancea latus meum.

Piece text

S 7
Ego ante te praeivi
in columna nubis :
et tu me duxisti ad praetorium Pilati.

Piece text

S 8
Ego te pavi manna per desertum :
et tu me caecidisti alapis et flagellis.

Piece text

S 9
Ego te potavi aqua salutis de petra :
et tu me potasti felle et aceto.

Piece text

S 10
Ego propter te Chananaeorum reges percussi :
et tu percussisti arundine caput meum.

Piece text

S 11
Ego dedi tibi sceptrum regale :
et tu dedisti capiti meo spineam coronam.

Piece text

S 12
Ego te exaltavi magna virtute ;
et tu me suspendisti in patibulo Crucis.

Piece data 2

1. Texts
Popule meus quid feci tibi ...
Micah Chapter 06 Verse 03.04  Biblical context
 
 
 
Quid ultra debui facere ...
 
Quid ultra debui facere ...
 
Ego te eduxi de Aegypto ...
2. Notes
Le texte grec en alphabet grec, sans verset dans Paris, F-Pn lat. 12050, Antiphonaire de Corbie.
3. Links
4. Chant books
Graduale Triplex , Moines de Solesmes, 1979 p.176
Graduale Novum de Dominicis et Festis, GÖSCHL, Johannes Berchmans, et alii, 2011 p.140
Graduale restitutum - gregor-und-taube.de, Anton STINGL, jun.    ►   
5. Sources
Bamberg, Staatsbibliothek lit.7 f. 34v   Bavaricon p. 71  ,   f. 34v   Bavaricon p. 71
Cambrai, Bibliothèque municipale 0075 (0076) - St-Vaast d’Arras f. 83v
Cologny (Genève), Bibliotheca Bodmeriana C 74 - St. Cecilia in Trast. f. 76r
Einsiedeln, Stiftbibliothek 121 f. 384
Laon, Bibliothèque municipale 239 f. 104   Facsimilé p. 99
Paris, Bibliothèque nationale de France lat 9434 - St-Martin de Tours f. 112r
Paris, Bibliothèque nationale de France lat. 12050 - Ant. Corbie AMS 78b   Le texte grec en alphabet grec. Sans verset.
Paris, Bibliothèque nationale de France lat 18010 - Gr. Corbie f. 22r
Paris, Bibliothèque Sainte-Geneviève 111 - Senlis AMS 78b
Sankt-Gallen, Stiftsbibliothek 339 f. 102   Facsimilé p. 71
Sankt-Gallen, Stiftsbibliothek 359 - Cantatorium f. 100
6. Calendars
Calendarium Concilii Vaticani II
Hebdomada sancta   6     Adoratio sanctae crucis  
Calendarium - Antiphonale Missarum Sextuplex
Feria VI in Parasceve         K S  
7. Editions
Antiphonale missarum sextuplex , HESBERT, René-Jean, 1985 nr.78b   K S
Les anciens répertoires de plain-chant , HUGLO, Michel, 2005 p.VIII 232 ;   p.XIII 1
 
Restitution Von Melodien, GÖSCHL, Johannes Berchmans, et alii. BZG Heft 48 2009, p. 12