Isaiah
Chapter-Verse
01-03
cognovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui
Israhel non cognovit populus meus non intellexit
01-04
vae genti peccatrici populo gravi iniquitate semini nequam
filiis sceleratis dereliquerunt Dominum blasphemaverunt Sanctum
Israhel abalienati sunt retrorsum
01-06
a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas
vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata
medicamine neque fota oleo
02-02
et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini
in vertice montium et elevabitur super colles et fluent ad eum
omnes gentes
02-03
et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad
montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos vias suas et
ambulabimus in semitis eius quia de Sion exibit lex et verbum
Domini de Hierusalem
05-01
cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae vinea
facta est dilecto meo in cornu filio olei
05-02
et sepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit eam
electam et aedificavit turrem in medio eius et torcular
extruxit in ea et expectavit ut faceret uvas et fecit labruscas
05-04
quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei
an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas
05-07
vinea enim Domini exercituum domus Israhel et vir Iuda
germen delectabile eius et expectavi ut faceret iudicium et
ecce iniquitas et iustitiam et ecce clamor
06-01
in anno quo mortuus est rex Ozias vidi Dominum sedentem
super solium excelsum et elevatum et ea quae sub eo erant
implebant templum
06-02
seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri
duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et
duabus volabant
06-03
et clamabant alter ad alterum et dicebant sanctus sanctus
sanctus Dominus exercituum plena est omnis terra gloria eius
07-14
propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo
concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel
08-08
et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum
veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae
tuae o Emmanuhel
08-17
et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob
et praestolabor eum
09-02
populus qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam
habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis
09-06
parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et
factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen
eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi
Princeps pacis
09-07
multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis super
solium David et super regnum eius ut confirmet illud et
corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum
zelus Domini exercituum faciet hoc
11-01
et egredietur virga de radice Iesse et flos de radice eius
ascendet
11-02
et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae
et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus
scientiae et pietatis
11-05
et erit iustitia cingulum lumborum eius et fides cinctorium
renis eius
11-10
in die illa radix Iesse qui stat in signum populorum ipsum
gentes deprecabuntur et erit sepulchrum eius gloriosum
11-12
et levabit signum in nationes et congregabit profugos
Israhel et dispersos Iuda colliget a quattuor plagis terrae
12-01
et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus
es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me
12-02
ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo
quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi
in salutem
12-03
haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris
13-06
ululate quia prope est dies Domini quasi vastitas a Domino
veniet
14-01
prope est ut veniat tempus eius et dies eius non
elongabuntur miserebitur enim Dominus Iacob et eliget adhuc de
Israhel et requiescere eos faciet super humum suam adiungetur
advena ad eos et adherebit domui Iacob
14-25
sic eveniet ut conteram Assyrium in terra mea et in
montibus meis conculcem eum et auferetur ab eis iugum eius et
onus illius ab umero eorum tolletur
16-01
emitte agnum dominatorem terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion
19-25
cui benedixit Dominus exercituum dicens benedictus populus
meus Aegypti et opus manuum mearum Assyrio hereditas autem mea
Israhel
22-22
et dabo clavem domus David super umerum eius et aperiet et
non erit qui claudat et claudet et non erit qui aperiat
24-16
a finibus terrae laudes audivimus gloriam iusti et dixi
secretum meum mihi secretum meum mihi vae mihi praevaricantes
praevaricati sunt et praevaricatione transgressorum
praevaricati sunt
25-09
et dicet in die illa ecce Deus noster iste expectavimus eum
et salvabit nos iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et
laetabimur in salutari eius
26-01
in die illa cantabitur canticum istud in terra Iuda urbs
fortitudinis nostrae salvator ponetur in ea murus et antemurale
26-02
aperite portas et ingrediatur gens iusta custodiens
veritatem
26-03
vetus error abiit servabis pacem pacem quia in te
speravimus
26-04
sperastis in Domino in saeculis aeternis in Domino Deo
forti in perpetuum
26-07
semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum
26-21
ecce enim Dominus egreditur de loco suo ut visitet
iniquitatem habitatoris terrae contra eum et revelabit terra
sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos
30-19
populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans
nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris
tui statim ut audierit respondebit tibi
30-27
ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor eius et
gravis ad portandum labia eius repleta sunt indignatione et
lingua eius quasi ignis devorans
30-30
et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae et terrorem
brachii sui ostendet in comminatione furoris et flamma ignis
devorantis adlidet in turbine et in lapide grandinis
33-02
Domine miserere nostri te expectavimus esto brachium eorum
in mane et salus nostra in tempore tribulationis
33-17
regem in decore suo videbunt oculi eius cernent terram de
longe
33-22
Dominus enim iudex noster Dominus legifer noster Dominus
rex noster ipse salvabit nos
35-01
laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et
florebit quasi lilium
35-02
germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans
gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt
gloriam Domini et decorem Dei nostri
35-03
confortate manus dissolutas et genua debilia roborate
35-04
dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus
vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et
salvabit vos
35-05
tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt
35-10
et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum
laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et
laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus
37-16
Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram
37-32
quia de Hierusalem exibunt reliquiae et salvatio de monte Sion zelus Domini exercituum faciet istud
38-10
ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi
quaesivi residuum annorum meorum
38-14
sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba
adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim
patior responde pro me
38-15
quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit
recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae
38-17
ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti
animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia
peccata mea
38-20
Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis
diebus vitae nostrae in domo Domini
40-01
consolamini consolamini populus meus dicit Deus vester
40-03
vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite
in solitudine semitas Dei nostri
40-04
omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis
humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
40-05
et revelabitur gloria Domini et videbit omnis caro pariter
quod os Domini locutum est
40-09
super montem excelsum ascende tu quae evangelizas Sion
exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Hierusalem
exalta noli timere dic civitatibus Iudae ecce Deus vester
40-10
ecce Dominus Deus in fortitudine veniet et brachium eius
dominabitur ecce merces eius cum eo et opus illius coram eo
40-14
cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum
semitam iustitiae et erudivit eum scientiam et viam prudentiae
ostendit illi
40-31
qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem adsument
pinnas sicut aquilae current et non laborabunt ambulabunt et
non deficient
41-10
ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus
tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera
iusti mei
41-13
quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam
dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te
41-14
noli timere vermis Iacob qui mortui estis ex Israhel ego
auxiliatus sum tui dicit Dominus et redemptor tuus Sanctus
Israhel
42-01
ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi
in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium
gentibus proferet
42-07
ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione
vinctum de domo carceris sedentes in tenebris
42-10
cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae
qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et
habitatores earum
42-12
ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt
43-02
cum transieris per aquas tecum ero et flumina non operient
te cum ambulaveris in igne non conbureris et flamma non ardebit
in te
43-10
vos testes mei dicit Dominus et servus meus quem elegi ut
sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum ante
me non est formatus deus et post me non erit
43-19
ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea
ponam in deserto viam et in invio flumina
45-08
rorate caeli desuper et nubes pluant iustum aperiatur terra
et germinet salvatorem et iustitia oriatur simul ego Dominus
creavi eum
45-23
in memet ipso iuravi egredietur de ore meo iustitiae
verbum et non revertetur quia mihi curvabunt omnia genu et
iurabit omnis lingua
46-13
prope feci iustitiam meam non elongabitur et salus mea non morabitur dabo in Sion salutem et Israheli gloriam meam
48-20
egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce
exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque
ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob
49-01
audite insulae et adtendite populi de longe Dominus ab
utero vocavit me de ventre matris meae recordatus est nominis
mei
49-02
et posuit os meum quasi gladium acutum in umbra manus suae
protexit me et posuit me sicut sagittam electam in faretra sua
abscondit me
49-05
et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut
reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et
glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est
fortitudo mea
49-06
et dixit parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus
Iacob et feces Israhel convertendas dedi te in lucem gentium ut
sis salus mea usque ad extremum terrae
49-07
haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad
contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum
reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter
Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te
49-13
laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem quia
consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum
miserebitur
49-18
leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati
sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his
velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa
50-06
corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus
faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus
50-07
Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo
posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non
confundar
51-09
consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum
numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem
51-14
cito veniet gradiens ad aperiendum et non interficiet usque ad internicionem nec deficiet panis eius
52-01
consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere
vestimentis gloriae tuae Hierusalem civitas sancti quia non
adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et inmundus
52-02
excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula
colli tui captiva filia Sion
52-07
quam pulchri super montes pedes adnuntiantis et
praedicantis pacem adnuntiantis bonum praedicantis salutem
dicentis Sion regnavit Deus tuus
52-15
iste asperget gentes multas super ipsum continebunt reges
os suum quia quibus non est narratum de eo viderunt et qui non
audierunt contemplati sunt
53-02
et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de
terra sitienti non est species ei neque decor et vidimus eum et
non erat aspectus et desideravimus eum
53-04
vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse
portavit et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo
et humiliatum
53-05
ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras
adtritus est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae
super eum et livore eius sanati sumus
53-07
oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut
ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente
obmutescet et non aperiet os suum
53-08
de angustia et de iudicio sublatus est generationem eius
quis enarrabit quia abscisus est de terra viventium propter
scelus populi mei percussit eum
53-11
pro eo quod laboravit anima eius videbit et saturabitur in
scientia sua iustificabit ipse iustus servus meus multos et
iniquitates eorum ipse portabit
54-09
sicut in diebus Noe istud mihi est cui iuravi ne inducerem
aquas Noe ultra super terram sic iuravi ut non irascar tibi et
non increpem te
55-01
o omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis
argentum properate emite et comedite venite emite absque
argento et absque ulla commutatione vinum et lac
55-06
quaerite Dominum dum inveniri potest invocate eum dum prope
est
55-07
derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes
suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum
nostrum quoniam multus est ad ignoscendum
55-12
quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini montes
et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis
plaudent manu
55-13
pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus
et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur
56-01
haec dicit Dominus custodite iudicium et facite iustitiam
quia iuxta est salus mea ut veniat et iustitia mea ut reveletur
56-07
adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in
domo orationis meae holocausta eorum et victimae eorum
placebunt mihi super altari meo quia domus mea domus orationis
vocabitur cunctis populis
56-08
ait Dominus Deus qui congregat dispersos Israhel adhuc
congregabo ad eum congregatos eius
57-01
iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri
misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie
enim malitiae collectus est iustus
57-02
veniat pax requiescat in cubili suo qui ambulavit in
directione sua
58-(08)
58-01
clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam et adnuntia
populo meo scelera eorum et domui Iacob peccata eorum
58-02
me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt
quasi gens quae iustitiam fecerit et quae iudicium Dei sui non
reliquerit rogant me iudicia iustitiae adpropinquare Deo volunt
58-03
quare ieiunavimus et non aspexisti humiliavimus animam
nostram et nescisti ecce in die ieiunii vestri invenitur
voluntas et omnes debitores vestros repetitis
58-07
frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in
domum tuam cum videris nudum operi eum et carnem tuam ne
despexeris
58-08
tunc erumpet quasi mane lumen tuum et sanitas tua citius
orietur et anteibit faciem tuam iustitia tua et gloria Domini
colliget te
58-09
tunc invocabis et Dominus exaudiet clamabis et dicet ecce
adsum si abstuleris de medio tui catenam et desieris digitum
extendere et loqui quod non prodest
58-11
et requiem tibi dabit Dominus semper et implebit
splendoribus animam tuam et ossa tua liberabit et eris quasi
hortus inriguus et sicut fons aquarum cuius non deficient aquae
59-21
hoc foedus meum cum eis dicit Dominus spiritus meus qui
est in te et verba mea quae posui in ore tuo non recedent de
ore tuo et de ore seminis tui et de ore seminis seminis tui
dixit Dominus amodo et usque in sempiternum
60-01
surge inluminare quia venit lumen tuum et gloria Domini
super te orta est
60-02
quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos super
te autem orietur Dominus et gloria eius in te videbitur
60-03
et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore
ortus tui
60-04
leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati
sunt venerunt tibi filii tui de longe venient et filiae tuae in
latere sugent
60-05
tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor
tuum quando conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo
gentium venerit tibi
60-06
inundatio camelorum operiet te dromedariae Madian et Efa
omnes de Saba venient aurum et tus deferentes et laudem Domino
adnuntiantes
60-08
qui sunt isti qui ut nubes volant et quasi columbae ad
fenestras suas
60-10
et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges
eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et
in reconciliatione mea misertus sum tui
60-11
et aperientur portae tuae iugiter die et nocte non
claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum
adducantur
60-14
et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te et
adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi et
vocabunt te civitatem Domini Sion Sancti Israhel
61-07
pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem
eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia
sempiterna erit eis
61-08
quia ego Dominus diligens iudicium odio habens rapinam in
holocausto et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum
feriam eis
61-10
gaudens gaudebo in Domino et exultabit anima mea in Deo
meo quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae
circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam
ornatam monilibus suis
62-01
propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam
donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut
lampas accendatur
62-02
et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum
tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit
62-03
et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in
manu Dei tui
62-06
super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et
tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne
taceatis
62-07
et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat
Hierusalem laudem in terra
62-11
ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae dicite
filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et
opus eius coram illo
63-16
tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israhel ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a saeculo nomen tuum
64-05
occurristi laetanti et facienti iustitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur
64-06
et facti sumus ut inmundus omnes nos quasi pannus menstruatae universae iustitiae nostrae et cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos
64-07
non est qui invocet nomen tuum qui consurgat et teneat te abscondisti faciem tuam a nobis et adlisisti nos in manu iniquitatis nostrae
64-09
ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos
64-10
civitas sancti tui facta est deserta Sion deserta facta est Hierusalem desolata
64-11
domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas
65-19
et exultabo in Hierusalem et gaudebo in populo meo et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris
65-23
electis meis non laborabunt frustra neque generabunt in conturbatione quia semen benedictorum Domini est et nepotes eorum cum eis
66-10
laetamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes qui
diligitis eam gaudete cum ea gaudio universi qui lugetis super
eam
66-11
ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius ut
mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius
66-13
quomodo si cui mater blandiatur ita ego consolabor vos et
in Hierusalem consolabimini
66-14
videbitis et gaudebit cor vestrum et ossa vestra quasi
herba germinabunt et cognoscetur manus Domini servis eius et
indignabitur inimicis suis