Fidelis sermo et omni acceptione dignus
quia Iesus Christus venit in hunc mundum
peccatores salvos facere;
et qui nasci dignatus est de Maria virgine,
tangi non dedignatus est de Maria peccatrice.
Haec est illa Maria cui dimissa sunt peccata multa,
quia dilexit multum.
Haec est enim illa Maria quae resurgentem a mortuis
prima omnium videre meruit Dominum nostrum Iesum Christum
quem pro nostris reatibus oret quaesumus in aeternum.