Duo homines ascenderunt in templum
ut orarent, unus pharisaeus et alter publicanus.
Pharisaeus stans, haec apud se orabat:
Deus, gratias tibi ago,
quia non sum sicut ceteri homines,
raptores, iniusti, adulteri,
velut etiam hic publicanus.
Publicanus autem stans percutiebat pectus suum dicens:
Deus, propitius esto mihi peccatori.