1 Corinthians
Chapter-Verse
01-04
Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu:
02-04
03-06
ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
03-09
Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei
aedificatio estis
03-11
fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod
positum est qui est Christus Iesus
03-17
si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus
templum enim Dei sanctum est quod estis vos
04-05
Itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.
05-07
expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut
estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus
05-08
itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento
malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
06-20
Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
08-06
nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et
unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
11-24
et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro
vobis hoc facite in meam commemorationem
11-25
similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix
novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque
bibetis in meam commemorationem
11-26
quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem
bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat
11-27
itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem
Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini
11-31
quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur
11-32
dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc
mundo damnemur
12-02
Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
12-03
Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu. Et nemo potest dicere, Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto.
13-13
nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas
15-10
gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me
vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego
autem sed gratia Dei mecum
15-12
si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis
quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum
non est
15-40
et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem
caelestium gloria alia autem terrestrium
16-13
Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
16-14
Omnia vestra in caritate fiant.