Psalmen
Vers
02
exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob
03
sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum
cithara
06
testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra
Aegypti linguam quam non noverat audivit
07
devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino
servierunt
08
in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in
abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis
diapsalma
09
audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me
10
non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum
11
ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra
Aegypti dilata os tuum et implebo illud
17
et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle
saturavit illos