- Textes bibliques - Livre des Psaumes 36

Psalm

Livre des Psaumes
V.
 
01
ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem
 
 
Ps.  Introitus  Salus autem iustorum
03
spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius
 
 
Vers.  Responsorium  Indicabo tibi homo
04
delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Indicabo tibi homo
05
revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
 
 
Vers.  Responsorium  Delectare in Domino et dabit
24
cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam
 
 
25
iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes
26
tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit
Vers.  Graduale  Iustus non conturbabitur
28
quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit
30
os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
31
lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius
 
 
Vers.  Graduale  Os iusti meditabitur sapientiam
34
expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis
39
salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis