Psalms
Verse
01
ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris
facientes iniquitatem
03
spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et
pasceris in divitiis eius
04
delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
05
revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
24
cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum
suam
25
iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec
semen eius quaerens panes
26
tota die miseretur et commodat et semen illius in
benedictione erit
28
quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos
in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum
peribit
30
os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur
iudicium
31
lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur
gressus eius
34
expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut
hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis
39
salus autem iustorum a Domino et protector eorum in
tempore tribulationis