Livre des Psaumes
V.
01
Benedic anima mea Domino Domine Deus meus
magnificatus es vehementer confessionem et decorem induisti
03
qui tegis in aquis superiora eius qui ponis nubem ascensum
tuum qui ambulas super pinnas ventorum
04
qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem
urentem
13
rigans montes de superioribus suis de fructu operum
tuorum satiabitur terra
14
producens faenum iumentis et herbam servituti hominum ut
educas panem de terra
24
quam magnificata sunt opera tua Domine omnia in sapientia
fecisti impleta est terra possessione tua
30
emittes spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem
terrae