- Hymnus - Implente munus debitum

Show text translator attributions

Piece data

Hymnus

Title text

Implente munus debitum
Ioanne, rerum conditor
Iordane mersus hac die
aquas lavando diluit.

Piece text

S 2
Non ipse mundari volens
de ventre natus Virginis,
peccata sed mortalium
suo lavacro tollere.

Piece text

S 3
Dicente Patre quod meus
dilectus hic est Filius,
sumente Sancto Spiritu
formam columbae caelitus.

Piece text

S 4
Hoc mystico sub nomine
micat salus Ecclesiae :
Persona trina commanet
unus Deus per omnia.

Piece text

S 5
O Christe, vita, veritas,
tibi sit omnis gloria,
quem Patris atque Spiritus
splendor revelat caelitus.

Piece data 2

1. Text
2. ID No., Mode, Annotation
Mode : 1
3. Calendar
4. Theol. Commentary
 
5. Music Analyses
 
6. Media (Schola/Cantor)
 
7. Media (div.)
 
8. Liturg. Books
Liber Hymnarius , 1983 p.045
10. Sources
11. Polyphonic Works
 
12. Lit.