Postquam resurrexit a mortis vinculis, Dominus noster, ostendens apostolis suis vulnus pretiosi lateris, fixuras clavorum, et omnia recentissimae passionis signa monstrabat, dicens:
Videte manus meas et pedes,
quia ego ipse sum qui mortuus fueram, et calcato tyranni imperio resurrexi;
sic enim oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine eius remissionem omnium peccatorum?
loqueretur eis Iesus, assumptus est in caelum, et sedet ad dexteram Patris.