- Laetare caelum desuper

Piece data

Hymnus

Title text

Laetare, caelum, desuper,
applaude, tellus ac mare :
Christus resurgens post crucem
vitam dedit mortalibus.

Piece text

S 2
Iam tempus acceptum redit,
dies salutis cernitur,
quo mundus Agni sanguine
refulsit a caligine.

Piece text

S 3
Mors illa, mortis passio,
est criminis remissio ;
illaesa virtus permanet,
victus dedit victoriam.

Piece text

S 4
Nostrae fuit gustus spei
hic, ut fideles crederent
se posse post resurgere,
vitam beatam sumere.

Piece text

S 5
Nunc ergo pascha candidum
causa bonorum talium
colamus omnes strenue
tanto repleti munere.

Piece text

S 6
Esto perenne mentibus
paschale, Iesu, gaudium
et nos renatos gratiae
tuis triumphis aggrega.

Piece text

S 7
Iesu, tibi sit gloria,
qui morte victa praenites,
cum Patre et almo Spiritu,
in sempiterna saecula.

Piece data 2

1. Texts
2. Notes
Mode : 8
3. Links
4. Chant books
Liber Hymnarius , 1983 p.081
5. Sources
6. Calendars
Calendarium Concilii Vaticani II
Tempus paschale     Anno I      
7. Editions