In diebus illis, mulier quae erat in civitate peccatrix,
ut cognovit
quod Iesus accubuit in domo Simonis leprosi,
attulit alabastrum unguenti;
et stans retro secus pedes Domini Iesu,
lacrimis coepit rigare pedes eius,
et capillis capitis sui tergebat,
et osculabatur pedes eius, et unguento ungebat.