Cum audisset Iacob quod Esau veniret contra eum,
divisit filios suos et uxores, dicens:
Si percusserit Esau unam turmam, salvabitur altera. Libera me, Domine, qui dixisti mihi: Multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et sicut arenam maris quae prae multitudine numerari non potest.