- Texts of the Bible - Luke 1

Bible book

Luke
Chapter-Verse
 
01-09
secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini
01-11
apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi
 
 
 
 
01-13
ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
01-14
et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
C  Introitus  Ne timeas Zacharia exaudita
01-15
erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
C  Introitus  Ne timeas Zacharia exaudita
 
 
Vers.  Responsorium  Descendit angelus Domini
 
 
Vers.  Responsorium  Gabriel angelus apparuit
 
 
01-16
et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum
01-17
et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Praecursor Domini venit
01-19
et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
01-20
et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo
01-26
in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
 
 
 
 
 
 
 
 
01-27
ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria
 
 
 
 
 
 
01-28
et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Antiphona  Credidi propter quod locutus
 
 
Vers.  Responsorium  Annuntiatum est per Gabrielem
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Beata es Maria quae omnium
 
 
Vers.  Responsorium  Beata es virgo Maria Dei genitrix
 
 
Vers.  Responsorium  Beata viscera Mariae
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Nesciens Mater virgo virum
 
 
Vers.  Responsorium  Suscipe verbum virgo Maria
01-29
quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio
 
 
 
 
 
 
 
 
01-30
et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
01-31
ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
01-32
hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
01-33
et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis
 
 
 
 
 
 
01-34
dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Offertorium  Ave Maria...et benedictus
01-35
et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Offertorium  Ave Maria...et benedictus
 
 
Vers. 2 Offertorium  Ave Maria...et benedictus
 
 
Vers.  Responsorium  Ave Maria...et benedictus
 
 
Vers.  Responsorium  Beata es virgo Maria Dei genitrix
01-36
et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
01-38
dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus
 
 
 
 
 
 
01-42
et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Sancta et immaculata virginitas
01-44
ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo
01-45
et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
 
 
 
 
 
 
01-46
et ait Maria magnificat anima mea Dominum
 
 
 
 
 
 
 
 
01-47
et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
 
 
 
 
 
 
 
 
S 2 Varia  Magnificat anima mea
01-48
quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Cum essem puella in domo
 
 
S 3 Varia  Magnificat anima mea
01-49
quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
S 4 Varia  Magnificat anima mea
01-50
et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
S 5 Varia  Magnificat anima mea
01-51
fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui
 
 
 
 
 
 
 
 
S 6 Varia  Magnificat anima mea
01-52
deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
01-53
esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
S 8 Varia  Magnificat anima mea
01-54
suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
 
 
 
 
 
 
 
 
S 9 Varia  Magnificat anima mea
01-55
sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
S 10 Varia  Magnificat anima mea
01-57
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium
01-58
et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
01-59
et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
 
 
 
 
01-60
et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes
 
 
 
 
01-62
innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
01-63
et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi
 
 
 
 
 
 
01-64
apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum
 
 
Vers.  Responsorium  Innuebant patri eius
01-66
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
01-67
et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Innuebant patri eius
01-68
benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
01-69
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
 
 
 
 
 
 
01-70
sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
 
 
 
 
01-71
salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
 
 
 
 
 
 
01-72
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
 
 
01-73
iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
01-74
daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
01-75
in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
 
 
 
 
 
 
01-76
et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
01-77
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Tu puer propheta Altissimi
01-78
per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
 
 
 
 
 
 
 
 
01-79
inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis