Lukas
Kapitel-Vers
01-09
secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum
poneret ingressus in templum Domini
01-11
apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris
incensi
01-13
ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam
exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi
filium et vocabis nomen eius Iohannem
01-14
et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate
eius gaudebunt
01-15
erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet
et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
01-16
et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum
ipsorum
01-17
et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae
ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad
prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam
01-19
et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto
ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare
01-20
et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo
haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae
implebuntur in tempore suo
01-26
in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in
civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth
01-27
ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo
David et nomen virginis Maria
01-28
et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus
tecum benedicta tu in mulieribus
01-29
quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat
qualis esset ista salutatio
01-30
et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam
apud Deum
01-31
ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen
eius Iesum
01-32
hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi
Dominus Deus sedem David patris eius
01-33
et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non
erit finis
01-34
dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam
virum non cognosco
01-35
et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet
in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod
nascetur sanctum vocabitur Filius Dei
01-36
et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in
senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis
01-38
dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum
verbum tuum et discessit ab illa angelus
01-42
et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter
mulieres et benedictus fructus ventris tui
01-44
ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus
meis exultavit in gaudio infans in utero meo
01-45
et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta
sunt ei a Domino
01-46
et ait Maria magnificat anima mea Dominum
01-47
et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
01-48
quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc
beatam me dicent omnes generationes
01-49
quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
01-50
et misericordia eius in progenies et progenies timentibus
eum
01-51
fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente
cordis sui
01-52
deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
01-53
esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
01-54
suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
01-55
sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius
in saecula
01-57
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit
filium
01-58
et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit
Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
01-59
et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et
vocabant eum nomine patris eius Zacchariam
01-60
et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur
Iohannes
01-62
innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum
01-63
et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen
eius et mirati sunt universi
01-64
apertum est autem ilico os eius et lingua eius et
loquebatur benedicens Deum
01-66
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid
putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
01-67
et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et
prophetavit dicens
01-68
benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit
redemptionem plebi suae
01-69
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
01-70
sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt
prophetarum eius
01-71
salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt
nos
01-72
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari
testamenti sui sancti
01-73
iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
01-74
daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum
nostrorum liberati serviamus illi
01-75
in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
01-76
et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante
faciem Domini parare vias eius
01-77
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem
peccatorum eorum
01-78
per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit
nos oriens ex alto
01-79
inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad
dirigendos pedes nostros in viam pacis