Jérémie
Ch.-V.
31-03
longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi
te ideo adtraxi te miserans
31-05
adhuc plantabis vineas in montibus Samariae plantabunt
plantantes et donec tempus veniat non vindemiabunt
31-06
quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim
surgite et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum
31-07
quia haec dicit Dominus exultate in laetitia Iacob et
hinnite contra caput gentium personate canite et dicite salva
Domine populum tuum reliquias Israhel
31-10
audite verbum Domini gentes et adnuntiate insulis quae
procul sunt et dicite qui dispersit Israhel congregabit eum et
custodiet eum sicut pastor gregem suum
31-11
redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu
potentioris
31-12
et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona
Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et
armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra
non esurient
31-21
statue tibi speculam pone tibi amaritudines dirige cor
tuum in viam directam in qua ambulasti revertere virgo Israhel
revertere ad civitates tuas istas
31-34
et non docebunt ultra vir proximum suum et vir fratrem
suum dicens cognoscite Dominum omnes enim cognoscent me a
minimo eorum usque ad maximum ait Dominus quia propitiabor
iniquitati eorum et peccati eorum non ero memor amplius