Livre des Psaumes
V.
 
01
laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo
salutari nostro
 
 
 
 
 
 
02
praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis
iubilemus ei
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
03
quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
 
 
04
quia in manu eius fines terrae et altitudines montium
ipsius sunt
06
venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui
fecit nos
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
07
quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et
oves manus eius
 
 
 
 
 
 
 
 
08
hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
 
 
 
 
 
 
09
sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto
ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt
opera mea
10
quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi
semper errant corde
11
et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si
intrabunt in requiem meam