Psalmen
Vers
02
exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem
meam
03
intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione
mea et conturbatus sum
04
a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam
declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi
05
cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit
super me
06
timor et tremor venit super me et contexit me tenebra
08
ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma
10
praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi
iniquitatem et contradictionem in civitate
17
ego autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me
18
vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et
exaudiet vocem meam
19
redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi
quoniam inter multos erant mecum
20
exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula
diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum
21
extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt
testamentum eius
23
iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non
dabit in aeternum fluctuationem iusto