Psalmen
Vers
01
psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet
laudatio
03
cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
05
diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena
est terra
06
verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis
virtus eorum
10
Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem
cogitationes populorum et reprobat consilia principum
11
consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes
cordis eius in generatione et generationem
12
beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit
in hereditatem sibi
18
ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super
misericordia eius
19
ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
20
anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector
noster est
21
quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius
speravimus
22
fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum
speravimus in te