Psalms
Verse
01
alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in
saeculum misericordia eius
02
dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum
misericordia eius
03
dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia
eius
05
de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in
latitudinem Dominus
06
Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
08
bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
09
bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
11
circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini quia ultus sum in eos
13
inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
14
fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi
in salutem
15
vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
16
dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me
dextera Domini fecit virtutem
17
non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
19
aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor
Domino
20
haec porta Domini iusti intrabunt in eam
22
lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in
caput anguli
23
a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis
nostris
24
haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in
ea
25
o Domine salvum fac o Domine prosperare
26
benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus
vobis de domo Domini
27
Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem
in condensis usque ad cornua altaris
28
Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu et
exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es
mihi in salutem