Evangelium secundum Matthaeum 26
1 | et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis | |
2 | scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur | |
3 | tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas | |
4 | et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent | |
5 | dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo | |
6 | cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi | |
7 | accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis | |
8 | videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec | |
9 | potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus | |
10 | sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me | |
11 | nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis | |
12 | mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit | |
13 | amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius | |
14 | tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum | |
15 | et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos | |
16 | et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet | |
17 | prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha | |
18 | at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis | |
19 | et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha | |
20 | vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis | |
21 | et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est | |
22 | et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine | |
23 | at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet | |
24 | Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille | |
25 | respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti | |
26 | cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum | |
27 | et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes | |
28 | hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum | |
29 | dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei | |
30 | et hymno dicto exierunt in montem Oliveti | |
31 | tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis | |
32 | postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam | |
33 | respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor | |
34 | ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis | |
35 | ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt | |
36 | tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem | |
37 | et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse | |
38 | tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum | |
39 | et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu | |
40 | et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum | |
41 | vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma | |
42 | iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua | |
43 | et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati | |
44 | et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens | |
45 | tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum | |
46 | surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit | |
47 | adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi | |
48 | qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum | |
49 | et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum | |
50 | dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum | |
51 | et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius | |
52 | tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt | |
53 | an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum | |
54 | quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri | |
55 | in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis | |
56 | hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt | |
57 | at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant | |
58 | Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem | |
59 | principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent | |
60 | et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes | |
61 | et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud | |
62 | et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur | |
63 | Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei | |
64 | dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli | |
65 | tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam | |
66 | quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis | |
67 | tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt | |
68 | dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit | |
69 | Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras | |
70 | at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis | |
71 | exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno | |
72 | et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem | |
73 | et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit | |
74 | tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit | |
75 | et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare |