Sirach 43
1 | altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae | |
2 | sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi | |
3 | in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris | |
4 | tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos | |
5 | magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter | |
6 | et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi | |
7 | a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione | |
8 | mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione | |
9 | vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens | |
10 | species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus | |
11 | in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis | |
12 | vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo | |
13 | gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum | |
14 | imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui | |
15 | propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves | |
16 | in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis | |
17 | in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus | |
18 | vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus | |
19 | sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius | |
20 | pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor | |
21 | gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli | |
22 | frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis | |
23 | devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem | |
24 | medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum | |
25 | in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus | |
26 | qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur | |
27 | illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum | |
28 | propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia | |
29 | multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus | |
30 | gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua | |
31 | terribilis Dominus et magnus vehementer | |
32 | quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius | |
33 | benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude | |
34 | exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis | |
35 | quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio | |
36 | multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius | |
37 | omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam |