Exclamavit voce magna Susanna cum lacrimis, dicens:
Deus aeterne, qui secretorum es cognitor,
qui nosti omnia antequam fiant,
tu scis quia falsum contra me tulerunt testimonium; et ecce morior,
cum nihil horum fecerim quae isti invidi malitiosi composuerunt adversum me.