- Hymnus - Adoro te devote latens Deitas
The Gregorian Repertory
> Hymnus - Adoro te devote latens Deitas
DE
EN
FR
Show text translator attributions
Piece data
Hymnus
Title text
Adoro te devote, latens Deitas,
quae sub his figuris vere latitas:
tibi se cor meum totum subiicit,
quia te contemplans totum deficit.
Piece text
S 2
Visus, tactus, gustus in te fallitur,
sed auditu solo tuto creditur;
credo quidquid dixit Dei Filius:
nil hoc verbo Veritatis verius.
Piece text
S 3
In cruce latebat sola deitas,
at hic latet simul et humanitas;
ambo tamen credens atque confitens,
peto quod petivit latro paenitens.
Piece text
S 4
Plagas, sicut Thomas, non intueor;
Deum tamen meum te confiteor;
fac me tibi semper magis credere,
in te spem habere,
te diligere.
Piece text
S 5
O memoriale mortis Domini!
panis vivus, vitam praestans homini!
praesta meae menti de te vivere
et te illi semper dulce sapere.
Piece text
S 6
Pie pellicane, Iesu Domine,
me immundum munda tuo sanguine;
cuius una stilla salvum faceret
otum mundum quit ab omni scelere.
Piece text
S 7
Iesu, quem velatum nunc aspicio,
oro fiat illud quod tam sitio;
ut te revelata cernens facie,
visu sim beatus tuae gloriae.
Piece data 2
1. Text
2. ID No., Mode, Annotation
Mode : 5
3. Calendar
4. Theol. Commentary
5. Music Analyses
6. Media (Schola/Cantor)
7. Media (div.)
8. Liturg. Books
Cantuale romano-seraphicum , 1951 p.015
9. Databases
10. Sources
11. Polyphonic Works
12. Lit.
L'Hymne "Adoro te" Histoire - Texte - Mélodie (1), DAVID, Lucien. Revue de Chant grégorien, 1934, no.5, p. 150
L'Hymne "Adoro te" Histoire - Texte - Mélodie (2), DAVID, Lucien. Revue de Chant grégorien, 1934, no.6, p. 168