- Corde natus ex parentis

Show text translator attributions
view_piece.php

Piece data

Hymnus

Title text

Corde natus ex parentis
ante mundi exordium,
Alpha et Omega vocatus,
ipse fons et clausula
omnium quae sunt, fuerunt
quaeque post futura sunt.
view_piece_text.php

Piece text

S 2
Coporis formam caduci,
membra morti obnoxia
induit, ne gens periret
primoplasti ex germine,
merserat quam lex profundo
noxialis tartaro.
view_piece_text.php

Piece text

S 3
O beatus ortus ille,
Virgo cum puerpera
edidit nostram salutem
feta Sancto Spiritu,
et puer redemptor orbis
os sacratum protulit.
view_piece_text.php

Piece text

S 4
Ecce quem vates vetustis
concinebant saeculis,
quem prophetarum fideles
paginae spoponderant,
emicat promissus olim :
cuncta collaudent eum !
view_piece_text.php

Piece text

S 5
Gloriam Patri melodis
personemus vocibus ;
gloriam Christo canamus,
matre nato virgine,
inclitoque sempiternam
gloriam Paraclito.
view_piece2.php

Piece data 2

1. Text
view_bible_ref.php
view_bible_ref.php
view_bible_ref.php
view_bible_ref.php view_bible_ref.php
2. ID No., Mode, Annotation
Mode : 2
view_piece_calendar.php
3. Calendar
4. Theol. Commentary
 
5. Music Analyses
 
6. Media (Schola/Cantor)
 
7. Media (div.)
 
view_piece_publicat.php
8. Liturg. Books
Liber Hymnarius , 1983 p.031
view_piece3.php
Data on the Cantus sites    Cantus Index    Cantus Manuscript Database (Univ. of Waterloo)
view_piece_manuscript.php
10. Sources
11. Polyphonic Works
 
view_piece_contents.php
12. Lit.
view_piece_end.php