Venit homo ad Iesum nocte ex Pharisaeis,
nomine Nicodemus, et dixit ei:
Rabbi, scimus quia a Deo venisti Magister;
nemo enim potest haec signa facere quae tu facis,
nisi fuerit Dominus cum eo.
Respondens Iesus, et dixit ei:
nisi quis natus fuerit denuo,
non potest videre regnum Dei.