Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem,
repletus gaudio magno, dixit:
Non sum dignus ita esse in cruce sicut Dominus meus,
qui de Spiritu Sancto conceptus est.
Me autem ex limo terrae ipse formavit;
ita crux mea caput meum in terris debet ostendere.
At illi verterunt crucem,
et pedes eius sursum confixerunt, manus vero deorsum.
Dum esset Petrus in cruce,
venit turba multa maledicens Caesarem,
et fecerunt planctum magnum ante crucem.
Petrus exhortabat eos de cruce dicens:
Nolite flere, sed gaudete mecum,
quia ego hodie vado vobis parare locum
et cum hoc dixisset, ait:
Gratias tibi ago, pastor bone,
quia oves quas tradidisti mihi compatiuntur mecum;
peto namque ut participentur mecum de gratia tua in sempiternum.
Piece data 2
1. Text
2. ID No., Mode, Annotation
René-Jean Hesbert, Corpus antiphonalium Officii, nr. 2446
Benevento, Biblioteca Capitolare 34 f. 207 Cambrai, Bibliothèque municipale 0075 (0076) - St-Vaast d’Arras f. 12v Ivrea, Biblioteca Capitolare 60 - Gr. Ivrea IV 60 Monza, Basilica di S. Giovanni Battista - Biblioteca Capitol C. 12/75 - Ant. Monza