Le Livre des Rois II (Le Livre des Rois IV)
Ch.-V.
01-10
Respondensque Elias, dixit quinquagenario: Si homo Dei sum, descendat ignis de caelo, et devoret te,
et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de caelo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.
01-12
Respondens Elias, ait: Si homo Dei ego sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos.
Descendit ergo ignis de caelo, et devoravit illum, et quinquaginta eius.
02-01
factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per
turbinem in caelum ibant Helias et Heliseus de Galgalis
02-09
cumque transissent Helias dixit ad Heliseum postula quod vis
ut faciam tibi antequam tollar a te dixitque Heliseus obsecro
ut fiat duplex spiritus tuus in me
02-10
qui respondit rem difficilem postulasti attamen si videris
me quando tollor a te erit quod petisti si autem non videris
non erit
02-11
cumque pergerent et incedentes sermocinarentur ecce currus
igneus et equi ignei diviserunt utrumque et ascendit Helias per
turbinem in caelum
02-12
Heliseus autem videbat et clamabat pater mi pater mi currus
Israhel et auriga eius et non vidit eum amplius adprehenditque
vestimenta sua et scidit illa in duas partes
12-02
fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus
docuit eum Ioiada sacerdos
19-15
et oravit in conspectu eius, dicens: Domine Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terrae: tu fecisti caelum et terram.
20-03
obsecro Domine memento quomodo ambulaverim coram te in
veritate et in corde perfecto et quod placitum est coram te
fecerim flevit itaque Ezechias fletu magno