et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo
centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen
Patris eius scriptum in frontibus suis
et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante
quattuor animalia et seniores et nemo poterat discere canticum
nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de
terra
hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines
enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti
sunt ex hominibus primitiae Deo et agno
et vidi alterum angelum volantem per medium caelum habentem
evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et
super omnem gentem et tribum et linguam et populum
et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui qui
in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a
laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos