- Biblische Texte - Offenbarung 14

Bible book

Offenbarung
Kapitel-Vers
 
14-01
et vidi et ecce agnus stabat supra montem Sion et cum illo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Orante sancto Clemente...fons
14-03
et cantabant quasi canticum novum ante sedem et ante quattuor animalia et seniores et nemo poterat discere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra
 
 
 
 
 
 
14-04
hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Ambulabunt mecum in albis
 
 
Vers.  Responsorium  Ecce vidi Agnum stantem
 
 
14-05
et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula sunt
 
 
 
 
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Centum quadraginta quatuor
14-06
et vidi alterum angelum volantem per medium caelum habentem evangelium aeternum ut evangelizaret sedentibus super terram et super omnem gentem et tribum et linguam et populum
Vers.  Responsorium  Audivi vocem in caelo angelorum
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Ostendit mihi Angelus
 
 
Vers.  Responsorium  Vidi coniunctos viros
14-07
dicens magna voce timete Deum et date illi honorem quia venit hora iudicii eius et adorate eum qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum
 
 
Vers.  Responsorium  Audivi vocem in caelo angelorum
 
 
 
 
Vers.  Responsorium  Ostendit mihi Angelus
 
 
Vers.  Responsorium  Vidi coniunctos viros
14-13
et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos
14-14
et vidi et ecce nubem candidam et supra nubem sedentem similem Filio hominis habentem in capite suo coronam auream et in manu sua falcem acutam