Philipper
Kapitel-Vers
01-21
mihi enim vivere Christus est et mori lucrum
02-08
humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem
mortem autem crucis
02-09
propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen
super omne nomen
02-10
ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et
terrestrium et infernorum
02-11
et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in
gloria est Dei Patris
03-01
de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere
mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
03-20
nostra autem conversatio in caelis est unde etiam
salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum
03-21
qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum
corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam
subicere sibi omnia
04-04
gaudete in Domino semper iterum dico gaudete
04-05
modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope
04-06
nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione
cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum
04-07
et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda
vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu