L'évangile selon Saint Luc
Ch.-V.
18-08
dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen
Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra
18-10
duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus
Pharisaeus et alter publicanus
18-11
Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi
quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel
ut etiam hic publicanus
18-13
et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum
levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto
mihi peccatori
18-14
dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab
illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat
exaltabitur
18-31
adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce
ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta
sunt per prophetas de Filio hominis
18-32
tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et
conspuetur
18-33
et postquam flagellaverint occident eum et die tertia
resurget
18-35
factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam
sedebat secus viam mendicans
18-36
et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc
esset
18-37
dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret
18-38
et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei
18-39
et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero
multo magis clamabat Fili David miserere mei
18-40
stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum
adpropinquasset interrogavit illum
18-41
dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam
18-42
et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit
18-43
et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et
omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo