Luke
Chapter-Verse
14-01
et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis
Pharisaeorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum
14-02
et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum
14-03
et respondens Iesus dixit ad legis peritos et Pharisaeos
dicens si licet sabbato curare
14-04
at illi tacuerunt ipse vero adprehensum sanavit eum ac
dimisit
14-10
sed cum vocatus fueris vade recumbe in novissimo loco ut
cum venerit qui te invitavit dicat tibi amice ascende superius
tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus
14-11
quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat
exaltabitur
14-16
at ipse dixit ei homo quidam fecit cenam magnam et vocavit
multos
14-17
et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut
venirent quia iam parata sunt omnia
14-21
et reversus servus nuntiavit haec domino suo tunc iratus
pater familias dixit servo suo exi cito in plateas et vicos
civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc
huc
14-22
et ait servus domine factum est ut imperasti et adhuc
locus est
14-23
et ait dominus servo exi in vias et sepes et conpelle
intrare ut impleatur domus mea
14-24
dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt
gustabit cenam meam
14-33
sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae
possidet non potest meus esse discipulus